Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Exodus, Caput 40,  versae 8-34

8 Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.
9 Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum.
10 Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.
11 Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud.
12 Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua
13 indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur;
14 filios eius applicabis et vesties eos tunicis
15 et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ”.
16 Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit.
17 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.
18 Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas
19 et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi.
20 Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper.
21 Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
22 Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum,
23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
24 Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi,
25 locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi.
26 Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio
27 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
28 Posuit et velum in introitu habitaculi
29 et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi.
30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua;
31 laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes,
32 cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
33 Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.
34 Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
Читать далее:Liber Exodus, Caput 40

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).