Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Exodus, Caput 6,  versae 5-13

Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei.
Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis.
Et assumam vos mihi in populum et ero vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum
et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus ”.
Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum.
10 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
11 “ Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua ”.
12 Respondit Moyses coram Domino: “ Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis? ”.
13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti.
Читать далее:Liber Exodus, Caput 6

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).