1 Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. |
2 Dixitque ad me: “ Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista |
3 dicentes: “Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes”. |
4 Idcirco vaticinare de eis; vaticinare, fili hominis ”. |
5 Et irruit in me spiritus Domini et dixit ad me: “ Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. |
6 Plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis. |
7 Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam vos de medio eius. |
8 Gladium metuitis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. |
9 Et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia. |
10 Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus. |
11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos; |
12 et scietis quia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati ”. |
13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “ Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel! ”. |
14 Et factum est verbum Domini ad me dicens: |
15 “ Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem”. |
16 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt. |
17 Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. |
18 Et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa. |
19 Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum, |
20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. |
21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam ”, dicit Dominus Deus. |