1 Et factum est verbum Do mini ad me in anno nono, in mense decimo, decima mensis, dicens: |
2 “Fili hominis, scribe tibi nomen diei huius, in qua aggressus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie. |
3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in ea aquam. |
4 Congere frusta eius in ea, omnem partem bonam, femur et armum, electis ossibus imple eam, |
5 pinguissimum pecus assume. Compone quoque struem lignorum sub ea; effervescant frusta eius, et coque ossa illius in medio eius. |
6 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea! Per partes et per partes suas eice ex ea, neque cadat super eam sors. |
7 Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere; |
8 ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem eius super petram limpidissimam, ne operiretur. |
9 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram! |
10 Congere ligna, succende ignem, coque carnes usque ad consumptionem et effunde ius, et ossa comburentur. |
11 Relinque quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et ardescat aes eius, et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius. |
12 Multo labore sudatum est, et non exibit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem. |
13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis; sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. |
14 Ego Dominus locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec parcam nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te ”, dicit Dominus. |
15 Et factum est verbum Domini ad me dicens: |
16 “ Fili hominis, ecce ego tollo a te delicias oculorum tuorum in plaga, et non planges neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae. |
17 Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies, corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua pones in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes ”. |
18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere; fecique mane, sicut praeceperat mihi. |
19 Et dixit ad me populus: “ Quare non indicas nobis, quid ista significent, quae tu facis? ”. |
20 Et dixi ad eos: “ Sermo Domini factus est ad me dicens: |
21 Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent. |
22 Et facietis, sicut feci: ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis, |
23 coronas habebitis in capitibus vestris et calceamenta in pedibus, non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. |
24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quae fecit, facietis, cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus. |
25 Et tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium magnificentiae et delicias oculorum eorum et desiderium animae eorum, filios et filias eorum; |
26 in die illa, cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi, |
27 in die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit; et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum, et scient quia ego Dominus ”.
|