17 Vos autem, grex meus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et pecus, inter arietes et hircos. |
18 Nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci? Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et, cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis; |
19 et oves meae his, quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur et, quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. |
20 Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum; |
21 pro eo quod lateribus et umeris impingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras, |
22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et iudicabo inter pecus et pecus. |
23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem. |
24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum. |
25 Et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra, et habitabunt in deserto securi et dormient in saltibus; |
26 et ponam eos et, quae sunt in circuitu collis mei, benedictionem et deducam imbrem in tempore suo: pluviae benedictionis erunt. |
27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus, cum contrivero vectes iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi. |
28 Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore. |
29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra neque portabunt ultra opprobrium gentium; |
30 et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel, ait Dominus Deus. |
31 Vos autem grex meus, grex pascuae meae vos, et ego Dominus Deus vester ”, dicit Dominus Deus.
|