Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Galatas, Caput 1

 Paulus apostolus, non ab ho minibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis,
et, qui mecum sunt, omnes fratres ecclesiis Galatiae:
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo,
qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium;
quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi.
Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit!
Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit!
10 Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!
11 Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem;
12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi.
13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam;
14 et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum.
15 Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam,
16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine
17 neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum.
18 Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim;
19 alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini.
20 Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
21 Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae.
22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo;
23 tantum autem auditum habebant: “ Qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat ”,
24 et in me glorificabant Deum.

Epistula ad Galatas, Caput 2

Deinde post annos quattuor decim, iterum ascendi Hieroso lymam cum Barnaba, assumpto et Tito;
ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.
Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi.
Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent;
quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos.
Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt,
sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis
— qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes —
et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem;
10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
12 Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant.
13 Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei, ita ut et Barnabas simul abduceretur illorum simulatione.
14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: “ Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare? ”.
15 Nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores,
16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
17 Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit!
18 Si enim, quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me constituo.
19 Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci;
20 vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
21 Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.
Читать далее:Epistula ad Galatas, Caput 3

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).