Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Genesis, Caput 2

1 Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum.
2 Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.
3 Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret.
4 Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt.
In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum
5 omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum,
6 sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae
7 tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
8 Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat.
9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.
10 Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita.
11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum;
12 et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus.
13 Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Aethiopiae.
14 Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.
15 Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum;
16 praecepitque Dominus Deus homini dicens: “Ex omni ligno paradisi comede;
17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris”.
18 Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”.
19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius.
20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius.
21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;
22 et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.
23 Dixitque Adam:
“Haec nunc os ex ossibus meis
et caro de carne mea!
Haec vocabitur Virago,
quoniam de viro sumpta est haec”.
24 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.
25 Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.

Liber Genesis, Caput 3

1 Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: “Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?”.
2 Cui respondit mulier: “De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur;
3 de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur”.
4 Dixit autem serpens ad mulierem: “Nequaquam morte moriemini!
5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum”.
6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit.
7 Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.
8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
9 Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: “Ubi es?”.
10 Qui ait: “Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me”.
11 Cui dixit: “Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti?”. 
12 Dixitque Adam: “Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi”. 
13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: “Quid hoc fecisti?”. Quae respondit: “Serpens decepit me, et comedi”.
14 Et ait Dominus Deus ad serpentem:
“Quia fecisti hoc, maledictus es
inter omnia pecora
et omnes bestias agri!
Super pectus tuum gradieris
et pulverem comedes cunctis
diebus vitae tuae.
15 Inimicitias ponam inter te et mulierem
et semen tuum et semen illius;
ipsum conteret caput tuum,
et tu conteres calcaneum eius”.
16 Mulieri dixit:
“Multiplicabo aerumnas tuas
et conceptus tuos:
in dolore paries filios,
et ad virum tuum erit appetitus tuus,
ipse autem dominabitur tui”.
17 Adae vero dixit: “Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes,
maledicta humus propter te!
In laboribus comedes ex ea
cunctis diebus vitae tuae.
18 Spinas et tribulos germinabit tibi,
et comedes herbas terrae;
19 in sudore vultus tui vesceris pane,
donec revertaris ad humum,
de qua sumptus es,
quia pulvis es et in pulverem reverteris”.
20 Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium.
21 Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos.
22 Et ait Dominus Deus: “Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum!”.
23 Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est.
24 Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.

Liber Genesis, Caput 4

1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”.
2 Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino.
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
5 ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
6 Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua?
7 Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”.
8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
9 Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”.
10 Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
11 Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!
12 Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”.
13 Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam.
14 Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”.
15 Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.
17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.
18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
19 Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.
21 Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.
23 Dixitque Lamech uxoribus suis:
“Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum:
occidi virum pro vulnere meo
et adulescentulum pro livore meo;
24 septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies”.
25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”.
26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.

Liber Genesis, Caput 5

1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.
2 Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.
3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.
5 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.
16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias.
20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
22 Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.
27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
29 vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”.
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias.
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.
Читать далее:Liber Genesis, Caput 6

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).