Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Hebraeos, Caput 5,  versae 7-14

Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia,
et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam;
et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae,
10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech.
11 De quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam segnes facti estis ad audiendum.
12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo.
13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, parvulus enim est;
14 perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
Читать далее:Epistula ad Hebraeos, Caput 6

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).