Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Prophetia Osee, Caput 14

 Poenas solvet Samaria,
quoniam rebellavit contra Deum suum:
in gladio peribunt,
parvuli eorum elidentur,
et praegnantes discindentur.
Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum,
quoniam corruisti in iniquitate tua.
Tollite vobiscum verba
et convertimini ad Dominum;
dicite ei: “ Omnem aufer iniquitatem
et accipe bonum,
et reddemus fructum labiorum nostrorum.
Assyria non salvabit nos;
super equum non ascendemus
nec vocabimus ultra: “Deos nostros!”
opera manuum nostrarum,
quia in te misericordiam consequetur pupillus ”.
“ Sanabo praevaricationem eorum,
diligam eos spontanee,
quia aversus est furor meus ab eis.
Ero quasi ros pro Israel;
germinabit quasi lilium
et mittet radices suas ut Libanus.
Expandentur rami eius;
et erit quasi oliva gloria eius,
et odor eius ut Libani.
Convertentur sedentes in umbra mea,
colent triticum
et germinabunt quasi vinea;
memoriale eius sicut vinum Libani.
Ephraim, quid ei ultra idola?
Ego exaudio et respicio in eum.
Ego ut abies virens:
ex me fructus tuus invenitur ”.
10 Qui sapiens est, intellegat ista;
intellegens sciat haec!
Quia rectae viae Domini,
et iusti ambulabunt in eis;
praevaricatores vero corruent in eis.
 

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).