Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Prophetia Osee, Caput 2,  versae 16-26

16 Propter hoc ecce ego lactabo eam
et ducam eam in solitudinem
et loquar ad cor eius;
17 et dabo ei vineas eius ex eodem loco
et vallem Achor, portam spei,
et respondebit ibi
iuxta dies iuventutis suae
et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
18 Et erit: in die illa,
ait Dominus,
vocabis me: “Vir meus”
et non vocabis me ultra: “Baal meus”.
19 Et auferam nomina Baalim de ore eius,
et non recordabitur ultra nominis eorum.
20 Et percutiam eis foedus in die illa
cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae;
et arcum et gladium et bellum
conteram de terra
et cubare eos faciam confidenter.
21 Et sponsabo te mihi in sempiternum;
et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio
et in misericordia et miserationibus.
22 Et sponsabo te mihi in fide,
et cognosces Dominum.
23 Et erit: in illa die exaudiam,
dicit Dominus,
exaudiam caelos,
et illi exaudient terram;
24 et terra exaudiet
triticum et vinum et oleum,
et haec exaudient Iezrahel.
25 Et seminabo eam mihi in terram
et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”;
26 et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”;
et ipse dicet: “Deus meus es tu” ”.
Читать далее:Prophetia Osee, Caput 3

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).