9 et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: “Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. |
10 Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal. |
11 Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius, |
12 et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea. |
13 Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius; |
14 et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri. |
15 Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus. |
16 Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius; |
17 et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. |