1 “Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos. |
2 Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. |
3 Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram”. |
4 Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. |
5 Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur; |
6 quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. |
7 Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me. |
8 Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine. |
9 Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur. |
10 In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel. |
11 Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei.
|