26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto. |
27 Et erit in die illa: auferetur onus eius de umero tuo, et iugum eius de collo tuo. Et vastator ascendit a Remmon. |
28 Veniet in Aiath, transibit per Magron, apud Machmas deponit sarcinas suas; |
29 transeunt vadum cursim; in Geba pernoctabimus; trepidat Rama, Gabaa Saulis fugit. |
30 Hinni voce tua, Bathgallim; attende, Laisa; responde, Anathoth. |
31 Migrat Medemena, habitatores Gabim fugiunt; |
32 hodie in Nob stabit: agitabit manum suam ad montem filiae Sion, collem Ierusalem. |
33 Ecce Dominator, Dominus exercituum, amputat ramos in terrore, et extrema acumina succiduntur, et sublimes humiliantur; |
34 et caeduntur condensa saltus ferro, et Libanus cum excelsis suis cadet.
|