Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 12

1 Et dices in die illa:
“ Confitebor tibi, Domine,
quoniam cum iratus eras mihi,
conversus est furor tuus, et consolatus es me.
2 Ecce Deus salutis meae;
fiducialiter agam et non timebo,
quia fortitudo mea et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem ”.
3 Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
4 Et dicetis in die illa:
“ Confitemini Domino et invocate nomen eius,
notas facite in populis adinventiones eius;
mementote quoniam excelsum est nomen eius.
5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;
notum sit hoc in universa terra.
6 Exsulta et lauda, quae habitas in Sion,
quia magnus in medio tui Sanctus Israel ”.
Читать далее:Liber Isaiae, Caput 13

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).