Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 23,  versae 1-14

1 Oraculum Tyri.
Ululate, naves Tharsis,
quia vastatum est refugium vestrum;
cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.
2 Obstupescite, qui habitatis in insula;
negotiatores Sidonis
transfretantes mare repleverunt te.
3 In aquis multis semen Nili,
messis fluminis fruges eius;
et facta est negotiatio gentium.
4 Erubesce, Sidon, ait enim mare,
fortitudo maris, dicens:
“ Non parturivi et non peperi;
et non enutrivi iuvenes
nec virgines educavi ”.
5 Cum auditum fuerit in Aegypto,
dolebunt cum audierint de Tyro.
6 Transite ad Tharsis,
ululate, qui habitatis in insula.
7 Estne vestra haec, quae gloriabatur?
A diebus pristinis antiquitas eius.
Ducebant eam pedes sui longe
ad peregrinandum.
8 Quis cogitavit hoc
super Tyrum quondam coronatam,
cuius negotiatores principes,
institores eius incliti terrae?
9 Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut detraheret superbiam omnis gloriae
et viles faceret universos inclitos terrae.
10 Excole terram tuam sicut litus Nili,
filia Tharsis, iam non est portus.
11 Manum suam extendit super mare,
conturbavit regna.
Dominus mandavit adversus Chanaan,
ut contereret munimenta eius,
12 et dixit: “ Non adicies ultra ut glorieris,
violata virgo filia Sidonis;
in Cetthim consurgens transfreta:
ibi quoque non erit requies tibi ”.
13 Ecce terra Chaldaeorum:
talis populus non fuit;
Assyria fundavit eam pro feris.
Erexerunt turres suas;
suffoderunt domos eius,
posuerunt eam in ruinam.
14 Ululate, naves Tharsis,
quia devastatum est praesidium vestrum.
Читать далее:Liber Isaiae, Caput 23

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).