1 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae, |
2 fortem et virum bellatorem, iudicem et prophetam et hariolum et senem, |
3 principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium et sapientem magum et prudentem incantatorem. |
4 Et dabo pueros principes eorum; et infantes dominabuntur eis. |
5 Et irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. |
6 Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris sui: “ Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua ”. |
7 Clamabit in die illa dicens: “ Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum; nolite constituere me principem populi ”. |
8 Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. |
9 Procacitas vultus eorum accusat eos, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt; vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala! |
10 Dicite iusto: “ Bene! ”, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. |
11 Vae impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei! |
12 Populum meum opprimit infans, et mulieres dominantur ei. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant. |
13 Surgit ad arguendum Dominus et stat ad iudicandos populos. |
14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius: “ Vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domibus vestris. |
15 Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis? ”, dicit Dominus, Deus exercituum. |
16 Et dixit Dominus: “ Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum, parvis passibus incedebant et catenulis pedum tinniebant, |
17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit ”. |
18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum et torques |
19 et lunulas et inaures et armillas et mitras, |
20 discriminalia et periscelidas et fascias et olfactoriola |
21 et anulos et ornamenta narium, |
22 mutatoria et palliola et linteamina et marsupia, |
23 specula et sindones et vittas et pallia. |
24 Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispante crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium, stigma pro pulchritudine. |
25 Viri tui gladio cadent, et fortes tui in proelio, |
26 et maerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit.
|