Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 31,  versae 1-3

Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium,
in equis sperantes
et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt,
et super equitibus, quia praevalidi nimis,
et non intendunt in Sanctum Israel
et Dominum non requirunt!
Tamen et ipse sapiens adducit malum
et verba sua non retractat;
et consurget contra domum pessimorum
et contra auxilium operantium iniquitatem.
Aegyptius homo et non Deus,
et equi eorum caro et non spiritus;
et Dominus inclinabit manum suam,
et corruet auxiliator,
et cadet, cui praestatur auxilium,
simulque omnes consumentur.
Читать далее:Liber Isaiae, Caput 31

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).