Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 34

Accedite, gentes, ad audien dum;
et populi, attendite.
Audiat terra et plenitudo eius,
orbis et omne germen eius.
Quia indignatio Domini super omnes gentes,
et furor super universam militiam eorum:
ad interitum devovit eos et dedit eos in occisionem.
Interfecti eorum proicientur,
et de cadaveribus eorum ascendet foetor;
dissolventur montes sanguine eorum.
Et tabescet omnis militia caelorum,
et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet,
sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu.
Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus:
ecce super Edom descendet
et super populum interfectionis meae ad iudicium.
Gladius Domini repletus est sanguine,
incrassatus est adipe,
de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum;
victima enim Domini in Bosra,
et interfectio magna in terra Edom.
Cadunt bubali cum eis,
iuvenci cum tauris;
inebriabitur terra eorum sanguine,
et humus eorum adipe pinguium,
quia dies ultionis Domini,
annus retributionum ad vindicandam Sion.
Et convertentur torrentes eius in picem,
et humus eius in sulphur,
et erit terra eius in picem ardentem.
10 Nocte et die non exstinguetur,
in sempiternum ascendet fumus eius,
a generatione in generationem desolabitur,
in saecula saeculorum non erit transiens per eam.
11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius,
noctua et corvus habitabunt in ea;
et extendet super eam mensuram solitudinis
et perpendiculum desolationis.
12 Nobiles eius non erunt,
nec regnum proclamabunt;
et omnes principes eius erunt in nihilum.
13 Et orientur in domibus eius spinae,
urticae et paliurus in munitionibus eius;
et erit cubile draconum
et pascua struthionum.
14 Et occurrent hyaenae thoibus,
et pilosus clamat ad amicum suum;
ibi cubat lamia
et invenit sibi requiem.
15 Ibi nidificat serpens ovaque deponit
et circumfodit et fovet in umbra eius;
illuc congregantur milvi alter ad alterum.
16 Requirite in libro Domini et legite:
unum ex eis non deest,
alter alterum exspectare non debet;
quia os Domini praecepit,
et spiritus eius ipse congregavit ea.
17 Et ipse misit eis sortem,
et manus eius divisit terram illis in mensura;
usque in aeternum possidebunt eam,
in generatione et generatione habitabunt in ea.

Liber Isaiae, Caput 35

Laetentur deserta et invia,
et exsultet solitudo et floreat quasi lilium.
Germinet et exsultet
laetabunda et laudans.
Gloria Libani data est ei,
decor Carmeli et Saron;
ipsi videbunt gloriam Domini,
maiestatem Dei nostri.
Confortate manus dissolutas
et genua debilia roborate.
Dicite pusillanimis:
“ Confortamini, nolite timere!
Ecce Deus vester,
ultio veniet, retributio Dei;
ipse veniet et salvabit vos ”.
Tunc aperientur oculi caecorum,
et aures surdorum patebunt.
Tunc saliet sicut cervus claudus,
et exsultabit lingua mutorum,
quia erumpent in deserto aquae,
et torrentes in solitudine.
Et terra arida erit in stagnum,
et sitiens in fontes aquarum;
in cubilibus, in quibus dracones habitabant,
erit locus calami et iunci.
Et erit ibi semita et via;
et via sancta vocabitur:
non transibit per eam pollutus;
et erit eis directa via,
ita ut stulti non errent per eam.
Non erit ibi leo,
et rapax bestia non ascendet per eam
nec invenietur ibi;
et ambulabunt, qui liberati fuerint,
10 et redempti a Domino revertentur.
Et venient in Sion cum laude,
et laetitia sempiterna super caput eorum:
gaudium et laetitiam obtinebunt,
et fugiet maeror et gemitus.
Читать далее:Liber Isaiae, Caput 36

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).