Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 37,  versae 23-38

23 Cui exprobrasti et quem blasphemasti?
Et super quem exaltasti vocem
et levasti altitudinem oculorum tuorum?
Contra Sanctum Israel!
24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino
et dixisti: “In multitudine quadrigarum mearum
ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani;
et succidi excelsa cedrorum eius
et electas abietes illius
et introivi altitudinem summitatis eius,
silvam condensam.
25 Ego fodi et bibi aquam alienam
et exsiccavi vestigio pedis mei
omnes rivos Aegypti”.
26 Numquid non audisti?
A saeculo feci illud; a diebus antiquis
ego plasmavi illud et nunc adduxi,
ut fiat in eradicationem,
in lapides eversos civitates munitae.
27 Habitatores earum breviata manu
contremuerunt et confusi sunt;
facti sunt sicut fenum agri
et gramen viride et herba tectorum, quae exaruit a facie austri.
28 Sessionem tuam
et egressum tuum et introitum tuum cognovi
et insaniam tuam contra me.
29 Cum fureris adversum me,
et superbia tua ascenderit in aures meas,
ponam circulum in naribus tuis
et frenum in labiis tuis
et reducam te in viam,
per quam venisti.
30 Tibi autem hoc erit signum:
Comedantur hoc anno, quae colligi poterunt,
et in anno secundo, quae sponte nascuntur;
in anno autem tertio seminate et metite
et plantate vineas et comedite fructum earum.
31 Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iudae,
quod reliquum est, radicem deorsum
et faciet fructum sursum.
32 Quia de Ierusalem exibit residuum,
et, quod salvum fuerit, de monte Sion.
Zelus Domini exercituum faciet istud.
33 Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum:
Non introibit civitatem hanc
et non iaciet ibi sagittam
et non opponet ei clipeum
et non mittet contra eam aggerem.
34 In via, qua venit, per eam revertetur,
et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
35 Et protegam civitatem istam, ut salvem eam
propter me et propter David servum meum ”.
36 Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum.
37 Et egressus est et abiit; et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve.
38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.
Читать далее:Liber Isaiae, Caput 38

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).