Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 54,  versae 4-8

Noli timere, quia non confunderis,
neque erubescas, quia non te pudebit;
nam confusionis adulescentiae tuae oblivisceris
et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.
Qui enim fecit te, erit sponsus tuus,
Dominus exercituum nomen eius;
et redemptor tuus Sanctus Israel,
Deus omnis terrae vocabitur.
Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu
vocavit te Dominus,
et uxorem ab adulescentia abiectam
dixit Deus tuus.
Ad punctum in modico dereliqui te
et in miserationibus magnis congregabo te.
In momento indignationis
abscondi faciem meam parumper a te
et in misericordia sempiterna misertus sum tui,
dixit redemptor tuus Dominus.
Читать далее:Liber Isaiae, Caput 54

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).