1 Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea sua: Vinea facta est dilecto meo in colle pingui; |
2 et saepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit in ea vites electas et aedificavit turrim in medio eius et torcular exstruxit in ea; et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas. |
3 Nunc ergo, habitator Ierusalem et vir Iudae, iudicate inter me et vineam meam. |
4 Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas? |
5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem. |
6 Et ponam eam desertam: non putabitur et non fodietur, et ascendent vepres et spinae; et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. |
7 Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. |