1 In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum; et fimbriae eius replebant templum. |
2 Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat. |
3 Et clamabat alter ad alterum et dicebat: “ Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius ”. |
4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. |
5 Et dixi: “ Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis ”. |