1 Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem. |
2 Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis, |
3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur; |
4 patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. |
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. |
6 Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. |
7 Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino, |
8 vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis. |
9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, |
10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit. |
11 Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet. |
12 Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. |
13 Nemo, cum tentatur, dicat: “ A Deo tentor ”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat. |
14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; |
15 dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem. |
16 Nolite errare, fratres mei dilectissimi. |
17 Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. |
18 Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius. |
19 Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram; |
20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur. |
21 Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. |
22 Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. |
23 Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo; |
24 consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. |
25 Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. |
26 Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio. |
27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
|