Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula Iacobi, Caput 4,  versae 4-17

Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei?
Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”.
Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit:
“ Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam ”.
Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.
Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.
10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
11 Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex.
12 Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?
13 Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”;
14 qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
15 pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”.
16 Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est.
17 Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!
Читать далее:Epistula Iacobi, Caput 5

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).