1 Et in anno octavo decimo, secundo et vicesimo die mensis primi factum est verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum, ut vindicaret omnem terram, sicut locutus est. |
2 Et convocavit omnes famulos suos et omnes magnates suos et posuit cum eis secretum consilii sui et consummavit omne malum terrae ex ore suo; |
3 et ipsi iudicaverunt exterminare omnem carnem eorum, qui non sunt obsecuti verbo oris eius. |
4 Et factum est, cum consummasset consilium suum, vocavit Nabuchodonosor rex Assyriorum Holofernen principem militiae virtutis suae, qui erat secundus post se, |
5 et dixit ad eum: “ Haec dicit rex magnus, universae terrae dominus. Ecce tu exies a facie mea et accipies tecum viros fidentes in virtute sua: in centum viginti milia peditum et multitudinem equorum cum ascensoribus duodecim milia; |
6 et exies in obviam universae terrae ad occasum, quia non crediderunt verbo oris mei. |
7 Et denuntiabis eis, ut praeparent mihi terram et aquam, quoniam ego exeam in ira mea ad eos et cooperiam omnem faciem terrae in pedibus virtutis meae et dabo eos in rapinam, |
8 et vulnerati illorum replebunt valles eorum, et omnis torrens et flumen inundans mortuis eorum replebuntur. |
9 Et adducam captivitatem eorum ad extrema universae terrae. |
10 Tu autem exiens praeoccupabis mihi omnem finem eorum, et tradent se tibi, et reservabis mihi in diem redargutionis eorum. |
11 Super eos autem, qui non oboediunt, non parcet oculus tuus, ut des eos in occisionem et rapinam in tota terra tua, |
12 quoniam vivo ego et potestas regni mei; locutus sum et faciam omnia haec in manu mea. |
13 Et tu non praeteries unum verbum domini tui, sed consummans consummabis, sicut praecepi tibi, et non prolongabis, ut facias ea ”. |
14 Et exiit Holofernes a facie domini sui et vocavit omnes praefectos et duces et magistratus virtutis Assyriae |
15 et numeravit electos viros in expeditionem, quemadmodum praeceperat ei dominus suus, in centum viginti milia et equitum sagittariorum duodecim milia. |
16 Et disposuit eos, quemadmodum belli multitudo constituitur. |
17 Et accepit camelos et asinos et mulos ad utensilia eorum, multitudinem magnam valde, et oves et boves et capras in praeparationem eorum, quorum non erat numerus, |
18 et epimenia omni viro in multitudinem; et aurum et argentum de domo regis multum valde. |
19 Et exiit a Nineve ipse et omnis virtus eius in profectionem, ut praecederet regem Nabuchodonosor et cooperiret omnem faciem terrae, quae est ad occasum, in quadrigis et equitibus et peditibus electis suis. |
20 Et multa mixtura sicut locusta convenerunt cum eis et sicut arena terrae; non enim erat numerus prae multitudine eorum. |
21 Et exierunt ex Nineve viam dierum trium super faciem campi Bectileth et posuerunt tabernacula sua a Bectileth iuxta montem, qui est in sinistra superioris Ciliciae. |
22 Et accepit omnem virtutem suam, pedites et equites et quadrigas suas et abiit inde in montanam |
23 et concidit Phut et Lud et praedaverunt omnes filios Rassis et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti ad austrum Chelaeorum. |
24 Et transgressus est Euphraten et transiit Mesopotamiam et diruit omnes civitates excelsas, quae erant ad torrentem Abronam, usquequo veniatur ad mare. |
25 Et occupavit terminos Ciliciae et concidit omnes adversantes sibi et venit usque ad terminos Iapheth, qui sunt ad austrum contra faciem Arabiae. |
26 Et circuivit omnes filios Madian et succendit tabernacula eorum et praedavit stabula eorum. |
27 Et descendit in campum Damasci in diebus messis frumenti et succendit omnes agros eorum; greges et armenta dedit in exterminium et civitates eorum spoliavit et campos eorum ventilavit et percussit omnes iuvenes eorum in ore gladii. |
28 Et incidit timor et tremor eius super inhabitantes maritimam, qui erant in Sidone et Tyro, et inhabitantes Sur et Ochina et omnes, qui incolebant Iamniam; et habitantes in Azoto et Ascalone et Gaza timuerunt eum valde.
|