Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 21

Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens:
“ Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos; si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis ”.
Et dixit Ieremias ad eos: “ Sic dicetis Sedeciae:
Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum; et congregabo eos in medio civitatis huius.
Et debellabo ego vos in manu extenta et in brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi
et percutiam habitatores civitatis huius, homines et bestias: pestilentia magna morientur.
Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iudae et servos eius et populum eius, qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum; et percutiet eos in ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur.
Et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis:
qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.
10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.
11 Et domui regis Iudae:
Audite verbum Domini,
12 domus David. Haec dicit Dominus:
Iudicate mane iudicium
et eruite vi oppressum de manu expoliantis,
ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea
et succendatur, et non sit qui exstinguat,
propter malitiam operum vestrorum.
13 Ecce ego ad te, habitatricem vallis,
petram in planitie,
ait Dominus;
qui dicitis: “Quis invadet nos?
Et quis ingredietur domos nostras?”.
14 Et visitabo super vos iuxta fructum operum vestrorum,
dicit Dominus;
et succendam ignem in saltu eius,
et devorabit omnia in circuitu eius ”.

Liber Ieremiae, Caput 22

Haec dicit Dominus: “ Descende in domum regis Iudae et loqueris ibi verbum hoc
et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.
Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum.
Quod si non audieritis verba haec, in memetipso iuravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec.
Quia haec dicit Dominus super domum regis Iudae:
Galaad tu mihi,
caput Libani,
verumtamen ponam te solitudinem,
urbes inhabitabiles,
et sanctificabo super te
interficientem virum et arma eius,
et succident electas cedros tuas
et praecipitabunt in ignem.
Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: “Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?”.
Et respondebunt: “Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis” ”.
10 Nolite flere mortuum
neque lugeatis super eum fletu;
plangite eum, qui egreditur,
quia non revertetur ultra
nec videbit terram nativitatis suae.
11 Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: “ Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius,
12 sed in loco, ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et terram istam non videbit amplius ”.
13 Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia
et cenacula sua non in iudicio,
proximum suum servire facit gratis
et mercedem eius non reddet ei;
14 qui dicit: “ Aedificabo mihi domum latam
et cenacula spatiosa ”;
qui aperit sibi fenestras
et facit laquearia cedrina
pingitque sinopide!
15 Numquid regnabis,
quoniam gloriaris in cedris?
Pater tuus numquid non comedit et bibit?
Sed fecit iudicium et iustitiam,
tunc bene erat ei.
16 Iudicavit causam pauperis et egeni,
tunc bene.
“ Numquid non hoc est nosse me? ”,
dicit Dominus.
17 Tui vero oculi et cor tuum nonnisi ad avaritiam
et ad sanguinem innocentem fundendum
et ad calumniam et ad oppressionem faciendam.
18 Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae:
“ Non plangent eum:
“Vae, frater meus!” et “Vae, soror!”.
Non concrepabunt ei:
“Vae, domine!” et “Vae, inclite!”.
19 Sepultura asini sepelietur,
tractus et proiectus longe
extra portas Ierusalem ”.
20 Ascende Libanum et clama
et in Basan da vocem tuam
et clama de Abarim,
quia contriti sunt omnes amatores tui.
21 Locutus sum ad te in securitate tua,
et dixisti: “ Non audiam! ”.
Haec est via tua ab adulescentia tua,
quia non audisti vocem meam.
22 Omnes pastores tuos pascet ventus,
et amatores tui in captivitatem ibunt,
quia tunc confunderis et erubesces
ab omni malitia tua.
23 Quae sedes in Libano
et nidificas in cedris,
quomodo congemisces,
cum venerint tibi dolores
quasi dolores parturientis!
24 “ Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias, filius Ioachim rex Iudae, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum
25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum;
26 et mittam te et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini;
27 et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur, illuc non revertentur ”.
28 Numquid vas despectum et contritum, vir iste Iechonias? Numquid vas absque omni voluptate? Quare abiecti sunt, ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam ignoraverunt?
29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini!
30 Haec dicit Dominus: “ Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda ”.

Liber Ieremiae, Caput 23,  versae 1-8

“Vae pastoribus, qui disper dunt et dissipant gregem pascuae meae!, dicit Dominus.
Ideo haec dicit Dominus, Deus Israel, ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dissipastis gregem meum et eiecistis eos et non visitastis eos; ecce ego visitabo super vos malitiam operum vestrorum, ait Dominus.
Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad quas eiecero eos, et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur.
Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos; non formidabunt ultra et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus.
Ecce dies veniunt,
dicit Dominus,
et suscitabo David germen iustum;
et regnabit rex et sapiens erit
et faciet iudicium et iustitiam in terra.
In diebus illis salvabitur Iuda,
et Israel habitabit confidenter;
et hoc est nomen, quod vocabunt eum:
Dominus iustitia nostra.
Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!”,
sed: “Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis et de cunctis terris!”, ad quas eieceram eos; et habitabunt in terra sua ”.
Читать далее:Liber Ieremiae, Caput 23

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).