Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 25,  versae 20-38

20 et omni vulgo promiscuo et cunctis regibus terrae Us et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti,
21 Edom et Moab et filiis Ammon;
22 et cunctis regibus Tyri et universis regibus Sidonis et regibus terrae insularum, qui sunt trans mare;
23 et Dedan et Thema et Buz et universis, qui attonsi sunt in comam;
24 et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus vulgi promiscui, qui habitant in deserto,
25 et cunctis regibus Zimri et cunctis regibus Elam et cunctis regibus Medorum,
26 cunctis quoque regibus aquilonis de prope et de longe, unicuique post fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt; et rex Sesach bibet post eos.
27 “ Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite et inebriamini et vomite; et cadite neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos.
28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua, ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis;
29 quia ecce in civitate, super quam invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immunes eritis? Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum.
30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos:
Dominus de excelso rugiet
et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam;
rugiens rugiet super pascua sua,
celeuma quasi calcantium concinetur
adversus omnes habitatores terrae.
31 Pervenit sonitus usque ad extrema terrae,
quia iudicium Domino cum gentibus;
in iudicium venit ipse cum omni carne;
impios tradidit gladio,
dicit Dominus.
32 Haec dicit Dominus exercituum:
Ecce afflictio egreditur de gente in gentem,
et turbo magnus surgit a summitatibus terrae ”.
33 Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt.
34 Ululate, pastores, et clamate;
et volutamini vos in pulvere, optimates gregis,
quia completi sunt dies vestri ad occisionem
et ad dispersionem vestram,
et cadetis quasi vasa pretiosa.
35 Et peribit fuga a pastoribus,
et salvatio ab optimatibus gregis.
36 Vox clamoris pastorum
et ululatus optimatium gregis,
quia vastavit Dominus pascua eorum.
37 Et conticuerunt arva pacis
a facie irae furoris Domini.
38 Dereliquit quasi leo umbraculum suum,
quia facta est terra eorum in desolationem,
a facie irae violentae
et a facie irae furoris Domini.
Читать далее:Liber Ieremiae, Caput 26

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).