Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 27

In principio regni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae factum est verbum istud ad Ieremiam a Domino dicens:
“ Haec dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et iuga et pones ea in collo tuo
et mittes ea ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum, qui venerunt Ierusalem ad Sedeciam regem Iudae;
et praecipies eis, ut ad dominos suos loquantur: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Haec dicetis ad dominos vestros:
Ego feci terram et hominem et iumenta, quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei, qui placuit in oculis meis.
Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi;
et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius, donec veniat tempus terrae eius etiam ipsius; et servient ei gentes multae et reges magni.
Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis, in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu eius.
Vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos, qui dicunt vobis: “Non servietis regi Babylonis”,
10 quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et eiciam vos, et pereatis.
11 Porro gens, quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam et habitabit in ea ”.
12 Et ad Sedeciam regem Iudae locutus sum secundum omnia verba haec dicens: “ Subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et servite ei et populo eius, et vivetis.
13 Quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis?
14 Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: “Non servietis regi Babylonis”, quia mendacium ipsi loquuntur vobis.
15 Quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut eiciam vos et pereatis, tam vos quam prophetae, qui vaticinantur vobis ”.
16 Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens: “ Haec dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis dicentes: “Ecce vasa domus Domini revertentur de Babylone nunc cito”. Mendacium enim prophetant vobis.
17 Nolite ergo audire eos, sed servite regi Babylonis, ut vivatis. Quare datur haec civitas in solitudinem?
18 Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa, quae derelicta fuerant in domo Domini et in domo regis Iudae et in Ierusalem, in Babylonem ”.
19 Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum, quae remanserunt in civitate hac,
20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iudae de Ierusalem in Babylonem et omnes optimates Iudae et Ierusalem;
21 quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa, quae derelicta sunt in domo Domini et in domo regis Iudae et Ierusalem:
22 “In Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis eorum, dicit Dominus; et afferri faciam ea et restitui in loco isto ”.

Liber Ieremiae, Caput 28

Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Iudae, in anno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens:
“ Haec dicit Domi nus exercituum, Deus Israel: Contrivi iugum regis Babylonis.
Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem.
Et Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et omnem transmigrationem Iudae, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus; conteram enim iugum regis Babylonis ”.
Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini,
et ait Ieremias propheta: “ Amen, sic faciat Dominus! Suscitet Dominus verba tua, quae prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.
Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi:
Prophetae, qui fuerunt ante me et ante te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de afflictione et de peste;
propheta, qui vaticinatur pacem, cum venerit verbum eius, scietur propheta, quem misit Dominus in veritate ”.
10 Et tulit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae et confregit illud;
11 et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens: “ Haec dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium ”. Et abiit Ieremias propheta in viam suam.
12 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae, dicens:
13 “Vade et dices Hananiae: Haec dicit Dominus: Iuga lignea contrivisti et facies pro eis iuga ferrea.
14 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei; insuper et bestias terrae dedi ei ”.
15 Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: “Audi, Hanania! Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.
16 Idcirco haec dicit Dominus: Ecce emittam te a facie terrae; hoc anno morieris, adversum enim Dominum praevaricationem locutus es ”.
17 Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.
Читать далее:Liber Ieremiae, Caput 29

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).