Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 33,  versae 20-26

20 “ Haec dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,
21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et cum Levitis sacerdotibus ministris meis.
22 Sicuti enumerari non possunt stellae caeli et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos ”.
23 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
24 “ Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens: “Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt”, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis?
25 Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui,
26 equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob; reducam enim sortem eorum et miserebor eis ”.
Читать далее:Liber Ieremiae, Caput 34

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).