Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 37

Et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim; quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iudae.
Et non oboedivit, ipse et servi eius et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Ieremiae prophetae.
Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Ieremiam prophetam dicens: “ Ora pro nobis Dominum Deum nostrum ”.
Ieremias autem libere ambulabat in medio populi; non enim miserant eum in custodiam carceris.
Igitur exercitus pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium recesserunt ab Ierusalem.
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam dicens:
“ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sic dicetis regi Iudae, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum;
et redient Chaldaei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et succendent eam igni.
Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras dicentes: “Euntes abibunt et recedent a nobis Chaldaei”, quia non abibunt.
10 Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum, qui proeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni ”.
11 Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitum pharaonis,
12 egressus est Ieremias de Ierusalem, ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu populi.
13 Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portae nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae; et apprehendit Ieremiam prophetam dicens: “ Ad Chaldaeos profugis ”.
14 Et respondit Ieremias: “ Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos ”. Et non audivit eum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes.
15 Et irati sunt principes contra Ieremiam, quem caesum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scribae; eam enim in carcerem fecerant.
16 Itaque ingressus est Ieremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias diebus multis.
17 Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua abscondite et dixit: “ Putasne est sermo a Domino? ”. Et dixit Ieremias: “ Est ”; et ait: “In manus regis Babylonis traderis ”.
18 Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: “ Quid peccavi tibi et servis tuis et populo isti, quia misistis me in domum carceris?
19 Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis et dicebant: “Non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc”?
20 Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi ”.
21 Praecepit ergo rex Sedecias, ut traderetur Ieremias in vestibulo custodiae, et daretur ei torta panis cotidie ex vico Pistorum, donec consumerentur omnes panes de civitate. Et mansit Ieremias in vestibulo custodiae.

Liber Ieremiae, Caput 38

Audivit autem Saphatias fi lius Matthan et Godolias fi lius Phassur et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae sermones, quos Ieremias loquebatur ad omnem populum dicens:
“ Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius quasi spolium et vivet.
Haec dicit Dominus: Certe tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam ”.
Et dixerunt principes regi: “ Rogamus, ut occidatur homo iste; de industria enim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec; siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic sed malum ”.
Et dixit rex Sedecias: “ Ecce ipse in manibus vestris est; nequit enim rex vobis quidquam negare ”.
Tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii regis, qui erat in vestibulo custodiae. Et submiserunt Ieremiam funibus. Et in lacu non erat aqua sed lutum; descendit itaque Ieremias in caenum.
Audivit autem Abdemelech Aethiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Ieremiam in lacum; porro rex sedebat in porta Beniamin.
Et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens:
“ Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia, quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panes ultra in civitate ”.
10 Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens: “ Tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu, antequam moriatur ”.
11 Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, in conclave, quod erat sub thesauro, et tulit inde pannos ex vestibus veteribus et scissis et submisit eos ad Ieremiam in lacum per funiculos.
12 Dixitque Abdemelech Aethiops ad Ieremiam: “ Pone veteres pannos et haec scissa sub scapuli et postea funes ”. Fecit ergo Ieremias sic;
13 et extraxerunt Ieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu. Mansit autem Ieremias in vestibulo custodiae.
14 Et misit rex Sedecias et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium, quod erat in domo Domini; et dixit rex ad Ieremiam: “Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid ”.
15 Dixit autem Ieremias ad Sedeciam: “ Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me? Et si consilium dedero tibi, non me audies ”.
16 Iuravit ergo rex Sedecias Ieremiae clam dicens: “ Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, non occidam te et non tradam te in manu virorum istorum, qui quaerunt animam tuam ”.
17 Et dixit Ieremias ad Sedeciam: “ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igni, et salvus eris tu et domus tua;
18 si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manu Chaldaeorum, et succendent eam igni, et tu non effugies de manu eorum ”.
19 Et dixit rex Sedecias ad Ieremiam: “ Sollicitus sum propter Iudaeos, qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi ”.
20 Respondit autem Ieremias: “ Non te tradent; audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua.
21 Quod si nolueris egredi, iste est sermo, quem ostendit mihi Dominus:
22 Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in domo regis Iudae, educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent:
“Seduxerunt te et praevaluerunt adversum te
viri pacifici tui;
demersi sunt in caeno pedes tui,
illi autem recesserunt a te”.
23 Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos, et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris; et civitatem hanc comburet igni ”.
24 Dixit ergo Sedecias ad Ieremiam: “ Nullus sciat verba haec, et non morieris.
25 Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te et dixerint tibi: “Indica nobis, quid locutus sis cum rege, ne celes nos, et non te interficiemus, et quid locutus est tecum rex”,
26 dices ad eos: “Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci iuberet in domum Ionathan, et ibi morerer” ”.
27 Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam et interrogaverunt eum, et locutus est eis iuxta omnia verba, quae praeceperat ei rex; et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum.
28 Mansit vero Ieremias in vestibulo custodiae usque ad diem, quo capta est Ierusalem.
Et factum est ut caperetur Ierusalem.

Liber Ieremiae, Caput 39

Anno nono Sedeciae regis Iudae, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Ierusalem et obsidebant eam.
Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, nona mensis, aperta est civitas;
et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta Media: Nergelsereser Samegarnabu, Sarsachim princeps eunuchorum, Nergelsereser princeps magorum et omnes reliqui principes regis Babylonis.
Cumque vidisset eos Sedecias rex Iudae et omnes viri bellatores, fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam, quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam Arabae.
Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum; et comprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia.
Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Rebla in oculis eius, et omnes nobiles Iudae occidit rex Babylonis;
oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus, ut duceretur in Babylonem.
Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni; et murum Ierusalem subverterunt.
Et reliquias populi, quae remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos artificum, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister satellitum in Babylonem.
10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister satellitum in terra Iudae; et dedit eis vineas et agros in die illa.
11 Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro satellitum dicens:
12 “ Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias, sed, ut voluerit, sic facies ei ”.
13 Misit ergo Nabuzardan princeps satellitum et Nabusezban princeps eunuchorum et Nergelsereser princeps magorum et omnes optimates regis Babylonis
14 miserunt et tulerunt Ieremiam de vestibulo custodiae et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut duceret domum. Et habitavit in populo.
15 Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo custodiae, dicens:
16 “ Vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum; et erunt in conspectu tuo in die illa.
17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum, quos tu formidas;
18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua quasi spolium, quia in me habuisti fiduciam ”, ait Dominus.

Liber Ieremiae, Caput 40

Sermo, qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro satellitum de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem.
Tollens ergo princeps satellitum Ieremiam, dixit ad eum: “ Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum
et adduxit; et fecit Dominus, sicut locutus est, quia peccastis Domino et non audistis vocem eius, et factus est vobis sermo hic.
Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside; ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge ”.
Cum nondum reverteretur, dixit: “ Revertere ad Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudae; habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade ”. Dedit quoque ei magister satellitum cibaria et munuscula et dimisit eum.
Venit autem Ieremias ad Godoliam filium Ahicam in Maspha et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in terra.
Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et viri eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem,
venerunt ad Godoliam in Maspha; Ismael, inquam, filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Saraia filius Thanehumeth et filii Ophi, qui erant de Netopha, et Iezonias filius Maachathi, ipsi et viri eorum.
Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens: “Nolite timere servire Chaldaeis; habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
10 Ecce ego habito in Maspha, ut stem coram Chaldaeis, qui veniunt ad nos; vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris, quas tenetis ”.
11 Sed et omnes Iudaei, qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Edom et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaea et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan,
12 reversi sunt, inquam, omnes Iudaei de universis locis, ad quae profugerant, et venerunt in terram Iudae ad Godoliam in Maspha et collegerunt vinum et messem multam nimis.
13 Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Maspha
14 et dixerunt ei: “ Scito quod Baalis rex filiorum Ammon misit Ismael filium Nathaniae percutere animam tuam ”; et non credidit eis Godolias filius Ahicam.
15 Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Maspha loquens: “ Ibo et percutiam Ismael filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Iudaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Iudae ”.
16 Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: “ Noli facere verbum hoc; falsum enim tu loqueris de Ismael ”.

Liber Ieremiae, Caput 41

Et factum est in mense septi mo, venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Maspha; et comederunt ibi panes simul in Maspha.
Surrexit autem Ismael filius Nathaniae et decem viri, qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio; et interfecerunt eum, quem praefecerat rex Babylonis terrae.
Omnes quoque Iudaeos, qui erant cum Godolia in Maspha, et Chaldaeos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismael.
Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente,
venerunt viri de Sichem et de Silo et de Samaria, octoginta viri, rasi barba et scissis vestibus et incisi in cute, et munera et tus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini.
Egressus ergo Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: “ Venite ad Godoliam filium Ahicam ”.
Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismael filius Nathaniae et proiecit in medium laci, ipse et viri, qui erant cum eo.
Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: “ Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti et hordei et olei et mellis ”; et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis.
Lacus autem, in quem proiecerat Ismael omnia cadavera virorum, quos percussit, est lacus magnus, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel; ipsum replevit Ismael filius Nathaniae occisis.
10 Et captivas duxit Ismael omnes reliquias populi, qui erant in Maspha, filias regis et universum populum, qui remanserat in Maspha, quos commendaverat Nabuzardan princeps satellitum Godoliae filio Ahicam; et cepit eos Ismael filius Nathaniae et abiit, ut transiret ad filios Ammon.
11 Audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, omne malum, quod fecerat Ismael filius Nathaniae,
12 et, assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae; et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon.
13 Cumque vidisset omnis populus, qui erat cum Ismael, Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum, qui erant cum eo, laetati sunt.
14 Et omnis populus, quem ceperat Ismael in Maspha, reversus est et abiit ad Iohanan filium Caree;
15 Ismael autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon.
16 Tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismael filio Nathaniae venientes de Maspha, postquam percussit Godoliam filium Ahicam, viros fortes ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon.
17 Et abierunt et sederunt in Gherutchamaam, quae est iuxta Bethlehem, ut pergerent et introirent Aegyptum
18 a facie Chaldaeorum; timebant enim eos, quia percusserat Ismael filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonis in regione.

Liber Ieremiae, Caput 42

Et accesserunt omnes princi pes bellatorum, scilicet Iohanan filius Caree et Iezonias filius Osaiae et universum vulgus, a parvo usque ad magnum,
dixeruntque ad Ieremiam prophetam: “ Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur;
et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus ”.
Dixit autem ad eos Ieremias propheta: “ Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabo vobis nec celabo vos quidquam ”.
Et illi dixerunt ad Ieremiam: “ Sit Dominus inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus.
Sive bonum est sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, oboediemus, ut bene sit nobis, cum audierimus vocem Domini Dei nostri ”.
Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam;
vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, et universum populum a minimo usque ad magnum
et dixit ad eos: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu eius:
10 Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et non destruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis.
11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis; nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam et eruam de manu eius;
12 et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipse miserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra.
13 Si autem dixeritis vos: “Non habitabimus in terra ista”, nec audieritis vocem Domini Dei vestri
14 dicentes: “Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus”,
15 propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Iudae: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis, ut ibi peregrinemini,
16 gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Aegypti, et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini.
17 Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Aegyptum et peregrinentur ibi, morientur gladio et fame et peste: nullus de eis remanebit nec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos.
18 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut effusus est furor meus et indignatio mea super habitatores Ierusalem, sic effundetur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Aegyptum, et eritis in exsecrationem et in stuporem et in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum ”.
19 Verbum Domini super vos, reliquiae Iudae: “ Nolite intrare Aegyptum; scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie,
20 quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: “Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus”.
21 Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos.
22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco, ad quem voluistis intrare et ibi peregrinari ”.

Liber Ieremiae, Caput 43

Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haec,
dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam: “ Mendacium tu loqueris; non misit te Dominus Deus noster dicens: “Ne ingrediamini Aegyptum, ut illic peregrinemini”,
sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manu Chaldaeorum, ut interficiant nos et traducant in Babylonem ”.
Et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini, ut manerent in terra Iudae.
Sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iudae, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut peregrinarentur in terra Iudae,
viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps satellitum cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Ieremiam prophetam et Baruch filium Neriae,
et ingressi sunt terram Aegypti, quia non oboedierunt voci Domini; et venerunt usque ad Taphnas.
Et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis dicens:
“ Sume lapides grandes in manu tua et absconde eos in caemento, sub pavimento, quod est ad portam domus pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iudaeis;
10 et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos;
11 veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem et, quos in captivitatem, in captivitatem et, quos in gladium, in gladium;
12 et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et comburet ea et captivos ducet illos et excutiet terram Aegypti, sicut pastor pediculis excutit pallium suum, et egredietur inde in pace;
13 et conteret statuas domus Solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni ”.

Liber Ieremiae, Caput 44

Verbum, quod factum est per Ieremiam ad omnes Iudaeos, qui habitabant in terra Aegypti, habitantes in Magdolo et in Taphnis et in Memphi et in terra Phatures, dicens:
“ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vos vidistis omne malum istud, quod adduxi super Ierusalem et super omnes urbes Iudae; et ecce desertae sunt hodie, et non est in eis habitator
propter malitiam, quam fecerunt, ut me ad iracundiam provocarent et irent, ut sacrificarent et colerent deos alienos, quos nesciebant et illi et vos et patres vestri.
Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis huiuscemodi, quam odivi.
Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis;
et effusa est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem, et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc.
Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Quare vos facitis malum grande contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactans de medio Iudae, nec relinquatur vobis quidquam residuum,
provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Aegypti, in quam ingressi estis, ut ibi peregrinemini, et dissipet vos, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae?
Numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Iudae et mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in terra Iudae et in plateis Ierusalem?
10 Non sunt contriti usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege mea et in praeceptis meis, quae dedi coram vobis et coram patribus vestris.
11 Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam.
12 Et assumam reliquias Iudae, qui posuerunt facies suas, ut ingrederentur terram Aegypti et peregrinarentur ibi, et consumentur omnes in terra Aegypti: cadent in gladio et in fame et consumentur a minimo usque ad maximum, in gladio et in fame morientur; et erunt in exsecrationem et in stuporem et in maledictionem et in opprobrium.
13 Et visitabo super habitatores terrae Aegypti, sicut visitavi super Ierusalem, in gladio et in fame et in peste:
14 et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Iudaeorum, qui venerunt, ut peregrinarentur in terra Aegypti et reverterentur in terram Iudae, ad quam ipsi elevant animas suas, ut revertantur et habitent ibi; non revertentur, nisi qui fugerint ”.
15 Responderunt autem Ieremiae omnes viri, scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres, quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes:
16 “ Sermonem, quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te,
17 sed facientes faciemus omne verbum, quod egressum est de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri in urbibus Iudae et in plateis Ierusalem, et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus.
18 Ex eo autem tempore, quo cessavimus sacrificare reginae caeli et libare ei libamina, indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus.
19 Quod si nos sacrificamus reginae caeli et libamus ei libamina, numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad effingendum eam et libandum ei libamina? ”.
20 Et dixit Ieremias ad omnem populum, adversum viros et adversum mulieres et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens:
21 “ Numquid non sacrificium, quod sacrificastis in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem, vos et patres vestri, reges vestri et principes vestri et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor eius?
22 Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam operum vestrorum et propter abominationes, quas fecistis; et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec.
23 Propterea quod sacrificaveritis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in praeceptis et in testimoniis eius non ambulaveritis, idcirco evenerunt vobis mala haec, sicut est dies haec ”.
24 Dixit autem Ieremias ad omnem populum et ad universas mulieres: “ Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui estis in terra Aegypti.
25 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes: “Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina”. Implete vota vestra et opere perpetrate ea.
26 Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: “Vivit Dominus Deus”, in omni terra Aegypti.
27 Ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum, et consumentur omnes viri Iudae, qui sunt in terra Aegypti, gladio et fame, donec penitus consumantur.
28 Et, qui fugerint gladium, revertentur de terra Aegypti in terram Iudae, viri pauci, et scient omnes reliquiae Iudae, quae ingressae sunt terram Aegypti, ut peregrinarentur ibi, cuius sermo compleatur, meus an illorum.
29 Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum.
30 Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam pharaonem Ophree, regem Aegypti, in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Iudae in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam eius ”.
Читать далее:Liber Ieremiae, Caput 45

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).