11 Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitum pharaonis, |
12 egressus est Ieremias de Ierusalem, ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu populi. |
13 Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portae nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae; et apprehendit Ieremiam prophetam dicens: “ Ad Chaldaeos profugis ”. |
14 Et respondit Ieremias: “ Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos ”. Et non audivit eum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes. |
15 Et irati sunt principes contra Ieremiam, quem caesum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scribae; eam enim in carcerem fecerant. |
16 Itaque ingressus est Ieremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias diebus multis. |
17 Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua abscondite et dixit: “ Putasne est sermo a Domino? ”. Et dixit Ieremias: “ Est ”; et ait: “In manus regis Babylonis traderis ”. |
18 Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: “ Quid peccavi tibi et servis tuis et populo isti, quia misistis me in domum carceris? |
19 Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis et dicebant: “Non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc”? |
20 Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi ”. |
21 Praecepit ergo rex Sedecias, ut traderetur Ieremias in vestibulo custodiae, et daretur ei torta panis cotidie ex vico Pistorum, donec consumerentur omnes panes de civitate. Et mansit Ieremias in vestibulo custodiae.
|