Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 46,  versae 1-12

Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes.
Ad Aegyptum.
Adversum exercitum pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat iuxta fluvium Euphraten in Charchamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iudae.
“ Praeparate scutum et clipeum
et procedite ad bellum.
Iungite equos et ascendite, equites;
state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes,
fortes eorum caesos;
fugerunt conciti nec respexerunt:
terror undique,
ait Dominus.
Non fugiat velox,
nec salvari se putet fortis;
ad aquilonem iuxta flumen Euphraten
victi sunt et ruerunt.
Quis est iste, qui quasi Nilus ascendit,
et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius?
Aegyptus Nili instar ascendit,
et velut flumina moventur fluctus eius,
et dixit: “Ascendens operiam terram,
perdam civitatem et habitatores eius”.
Ascendite, equi, et irruite, currus;
et procedant fortes,
Aethiopia et Phut tenentes scutum et Ludii arripientes et iacientes sagittas.
10 Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis,
ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et saturatur,
et inebriatur sanguine eorum;
victima enim Domini, Dei exercituum,
in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten.
11 Ascende in Galaad et tolle resinam,
virgo filia Aegypti;
frustra multiplicas medicamina,
tibi vero cicatrix non obducitur.
12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram,
quia fortis impegit in fortem,
et ambo pariter conciderunt ”.
Читать далее:Liber Ieremiae, Caput 46

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).