1 Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa! Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit. |
2 Non est ultra exsultatio in Moab; in Hesebon cogitaverunt malum contra eam: “Venite et disperdamus eam de gente”. Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius. |
3 Vox clamoris de Oronaim: “Vastitas et contritio magna”. |
4 Contrita est Moab, auditum fecerunt clamorem usque ad Segor. |
5 Per ascensum enim Luith plorans ascendit in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt: |
6 “Fugite, salvate animas vestras et eritis quasi myricae in deserto”. |
7 Pro eo enim quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul. |
8 Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur; et peribit vallis, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus. |
9 Date pennas ad volandum; et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles. |
10 Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter, et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. |
11 Securus fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in faecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit; idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus. |
12 Propterea, ecce, dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei stratores laguncularum; et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagunculas eorum collident. |
13 Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam. |
14 Quomodo dicitis: “Fortes sumus et viri robusti ad proeliandum”? |
15 Vastata est Moab, et ascenderunt civitates illius, et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen eius. |
16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum eius velociter accurret nimis. |
17 Lugete super eum, omnes, qui estis in circuitu eius; et universi, qui scitis nomen eius, dicite: “Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?”. |
18 Descende de gloria et sede in siti, habitatrix filia Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. |
19 Ad viam sta et prospice, habitatrix Aroer; interroga fugientem et eam, quae evasit. Dic: “Quid accidit?”. |
20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate et clamate; annuntiate in Arnon, quoniam vastatus est Moab. |
21 Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath |
22 et super Dibon et super Nabo et super Bethdeblathaim, |
23 et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon |
24 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt. |
25 Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus. |
26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. |
27 Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas. |
28 Relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in parietibus apertae voraginis. |
29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius. |
30 Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec recta fecerint. |
31 Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur. |
32 Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi, vinea Sabama; propagines tuae transierunt mare, usque ad Iazer pervenerunt. Super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit. |
33 Ablata est laetitia et exsultatio de horto et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. |
34 De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt. |
35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius. |
36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit. |
37 Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium. |
38 Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus. |
39 Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo. |
40 Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit et extendet alas suas ad Moab. |
41 Capta sunt oppida, et munitiones comprehensae sunt, et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis. |
42 Et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. |
43 Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. |
44 Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. |
45 In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes, sed ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Sehon, et devoravit tempora Moab et verticem filiorum tumultus. |
46 Vae tibi, Moab! Periit populus Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem. |
47 Et convertam sortem Moab in novissimis diebus ”, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab.
|