Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Iob, Caput 10,  versae 2-12

Dicam Deo: Noli me condemnare,
indica mihi cur me ita iudices.
Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me
et calumnieris me, opus manuum tuarum,
et super consilium impiorum arrideas?
Numquid oculi carnei tibi sunt,
aut, sicut videt homo, et tu videbis?
Numquid sicut dies hominis dies tui,
et anni tui sicut humana sunt tempora,
ut quaeras iniquitatem meam
et peccatum meum scruteris,
cum scias quia nihil impium fecerim,
et sit nemo, qui de manu tua possit eruere?
Manus tuae fecerunt me
et plasmaverunt me totum in circuitu;
et sic repente praecipitas me?
Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me
et in pulverem reduces me.
10 Nonne sicut lac mulsisti me
et sicut caseum me coagulasti?
11 Pelle et carnibus vestisti me;
ossibus et nervis compegisti me.
12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi,
et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Читать далее:Liber Iob, Caput 10

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).