Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Iob, Caput 15

Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
“ Numquid sapiens respondebit sapientia ventosa
et implebit vento urente stomachum suum?
Arguens verbis, quae nihil prosunt,
et sententiis, quae nihil iuvant?
Tu autem pietatem dissolvis
et detrahis meditationi coram Deo.
Docet enim iniquitas tua os tuum,
et assumis linguam callidorum.
Condemnabit te os tuum et non ego,
et labia tua respondebunt tibi.
Numquid primus homo tu natus es
et ante colles formatus?
Numquid consilium Dei audisti
et tibi attrahis sapientiam?
Quid nosti, quod nos ignoremus?
Quid intellegis, quod nos nesciamus?
10 Et senes et antiqui sunt inter nos,
multo vetustiores quam pater tuus.
11 Numquid parum tibi sunt consolationes Dei?
Et verbum lene tecum factum?
12 Quid te elevat cor tuum,
et cur attonitos habes oculos?
13 Quid vertis contra Deum spiritum tuum
et profers de ore tuo huiuscemodi sermones?
14 Quid est homo, ut immaculatus sit,
et ut iustus appareat natus de muliere?
15 Ecce, sanctis suis non fidit,
et caeli non sunt mundi in conspectu eius;
16 quanto magis abominabilis et corruptus homo,
qui bibit quasi aquam iniquitatem.
17 Ostendam tibi, audi me;
quod vidi, narrabo tibi,
18 quod sapientes confitentur,
et non celaverunt eos patres eorum:
19 quibus solis data est terra,
et non transivit alienus per eos.
20 Cunctis diebus suis impius cruciatur,
et numerus annorum incertus est tyranno.
21 Sonitus terroris semper in auribus illius,
quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum.
22 Non credit quod reverti possit de tenebris,
cum sit destinatus gladio.
23 Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”,
novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
24 Terrebit eum tribulatio et angustia,
vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium.
25 Tetendit enim adversus Deum manum suam,
et contra Omnipotentem roboratus est.
26 Cucurrit adversus eum erecto collo,
spisso scuto armatus.
27 Operuit faciem eius crassitudo,
et de lateribus eius arvina dependet.
28 Habitavit in civitatibus desolatis
et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius;
nec mittet in terra radicem suam.
30 Non recedet de tenebris;
ramos eius arefaciet flamma,
et auferet ventus florem eius.
31 Ne credat vanitati errore deceptus,
quia vanitas erit remuneratio eius.
32 Antequam dies eius impleantur, abscindentur,
et ramus eius non virescet.
33 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius,
et quasi oliva proiciens florem suum.
34 Cangregatio enim impii sterilis,
et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
35 Concepit dolorem et peperit iniquitatem,
et venter eius praeparat dolos.

Liber Iob, Caput 16

Respondens autem Iob dixit:
“ Audivi frequenter talia!
onsolatores molesti omnes vos estis.
Numquid habebunt finem verba ventosa,
aut quid te exacerbat, ut respondeas?
Poteram et ego similia vestri loqui,
si esset anima vestra pro anima mea!
Concinnarem super vos sermones
et moverem caput meum super vos.
Roborarem vos ore meo
et motum labiorum meorum non cohiberem.
Si locutus fuero, non quiescet dolor meus
et, si tacuero, non recedet a me;
nunc autem defatigavit me dolor meus,
et tu vastasti omnem coetum meum.
Rugae meae testimonium dicunt contra me;
et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi,
Ira eius discerpsit me et adversata est mihi,
et infremuit contra me dentibus suis.
Hostis meus acuit oculos suos in me.
10 Aperuerunt super me ora sua
et exprobrantes percusserunt maxillam meam,
simul conferti contra me.
11 Concludit me Deus apud iniquum
et manibus impiorum me tradit.
12 Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum.
Tenuit cervicem meam, confregit me
et posuit me sibi quasi in signum.
13 Circumdedit me lanceis suis,
scidit lumbos meos, non pepercit
et effudit in terra iecur meum.
14 Dirupit me rumpens et diruens,
irruit in me quasi gigas.
15 Saccum consui super cutem meam
et dimisi in terram cornu meum.
16 Facies mea rubuit a fletu,
et palpebrae meae caligaverunt;
17 attamen absque iniquitate manus meae,
cum haberem mundas preces.
18 Terra, ne operias sanguinem meum,
neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
19 Ecce enim in caelo testis meus,
et conscius meus in excelsis.
20 Interpretes mei sunt cogitationes meae:
ad Deum stillat oculus meus.
21 Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo,
sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.
22 Ecce enim breves anni transeunt,
et semitam, per quam non revertar, ambulo.

Liber Iob, Caput 17

Spiritus meus attenuatus est,
dies mei exstincti,
et solum mihi superest sepulcrum.
Nonne irrisiones circumdant me,
et in amaritudinibus moratur oculus meus?
Pone pignus pro me iuxta te;
et quis umquam spondens percutiet manum meam?
Cor eorum longe fecisti a disciplina;
propterea non exaltabuntur.
Praedam pollicetur sociis,
sed oculi filiorum eius deficient.
Posuit me quasi in proverbium vulgi
et conspuendum in faciem.
Caligavit ab indignatione oculus meus,
et membra mea quasi in umbram redacta sunt.
Stupebunt iusti super hoc,
et innocens contra impium excitabitur.
Et tenebit iustus viam suam,
et mundus manibus addet fortitudinem.
10 Igitur omnes vos convertimini et venite,
et non inveniam in vobis ullum sapientem.
11 Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt
et desideria cordis mei.
12 Noctem verterunt in diem;
et rursum post tenebras properat lux.
13 Si sustinuero, infernus domus mea est;
et in tenebris stravi lectulum meum.
14 Putredini dixi: Pater meus es!;
Mater mea et soror mea! vermibus.
15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea,
et patientiam meam quis considerat?
16 In profundissimum infernum descendent omnia mea;
simul in pulvere erit requies mihi? ”.

Liber Iob, Caput 18

Respondens autem Baldad Suhites dixit:
“ Usque ad quem finem verba iactabitis?
Intellegite prius, et sic loquamur.
Quare reputati sumus ut iumenta
et sorduimus coram vobis?
Qui perdis animam tuam in furore tuo,
numquid propter te derelinquetur terra,
et transferentur rupes de loco suo?
Etenim lux impii exstinguetur,
nec splendebit flamma ignis eius.
Lux obtenebrescet in tabernaculo illius,
et lucerna, quae super eum est, exstinguetur.
Arctabuntur gressus virtutis eius,
et praecipitabit eum consilium suum.
Immissi sunt in rete pedes eius,
et in reticulo ambulat.
Tenet plantam illius laqueus,
et firmatur super eum tendiculum.
10 Abscondita est in terra pedica eius,
et decipula illius super semitam.
11 Undique terrent eum formidines
et involvunt pedes eius.
12 Attenuatur fame robur eius,
et pernicies parata costis illius.
13 Devorat partes cutis eius,
consumat membra illius primogenitus mortis.
14 Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius,
et urges eum ad regem formidinum.
15 Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei;
aspergitur in habitatione eius sulphur.
16 Deorsum radices eius siccantur,
sursum autem atteruntur rami eius.
17 Memoria illius periit de terra,
et non celebrabitur nomen eius in plateis.
18 Expellent eum de luce in tenebras
et de orbe transferent eum.
19 Non erit semen eius neque progenies in populo suo,
nec ullae reliquiae in commoratione eius.
20 In die eius stupebunt novissimi,
et primos invadet horror.
21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui;
et iste locus eius, qui ignorat Deum ”.

Liber Iob, Caput 19

Respondens autem Iob dixit:
“ Usquequo affligitis ani mam meam
et atteritis me sermonibus?
En decies obiurgatis me
et non erubescitis opprimentes me.
Nempe, etsi erravi,
mecum erit error meus.
Si vos contra me erigimini
et arguitis me opprobriis meis,
saltem nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me
et rete suo me cinxerit.
Etsi clamo: Vim patior!, non exaudior;
si vociferor, non est qui iudicet.
Semitam meam circumsaepsit, et transire non possum;
et in calle meo tenebras posuit.
Spoliavit me gloria mea
et abstulit coronam de capite meo.
10 Destruxit me undique, et pereo,
et evellit quasi arborem spem meam.
11 Iratus est contra me furor eius,
et sic me habuit quasi hostem suum.
12 Simul venerunt turmae eius
et fecerunt sibi viam adversus me
et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
13 Fratres meos longe fecit a me,
et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
14 Dereliquerunt me propinqui mei,
et, qui me noverant, obliti sunt mei.
15 Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me,
et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
16 Servum meum vocavi, et non respondit;
ore proprio deprecabar illum.
17 Halitum meum exhorruit uxor mea,
et fetui filiis uteri mei.
18 Vel infantes despiciebant me
et, cum surgerem, detrahebant mihi.
19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei;
et, quem maxime diligebam, aversatus est me.
20 Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum,
et evanuit cutis mea circa dentes meos.
21 Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei,
quia manus Domini tetigit me.
22 Quare persequimini me sicut Deus
et carnibus meis non saturamini?
23 Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei?
Quis mihi det, ut exarentur in libro
24 stilo ferreo et plumbeo,
in aeternum sculpantur in silice?
25 Scio enim quod redemptor meus vivit
et in novissimo super pulvere stabit;
26 et post pellem meam hanc, quam abstraxerunt,
et de carne mea videbo Deum.
27 Quem visurus sum ego ipse,
et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum.
Consumpti sunt renes mei in sinu meo.
28 Si ergo nunc dicitis: “Quomodo persequemur eum
et radicem verbi inveniemus contra eum?”,
29 timete a facie gladii,
quoniam ultor iniquitatum gladius est;
et scitote esse iudicium ”.

Liber Iob, Caput 20

Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
“ Idcirco cogitationes meae reducunt me,
eo quod intellectus effulsit in me.
Doctrinam, qua me arguis, audiam,
at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi.
Scisne hoc a principio,
ex quo positus est homo super terram,
quod exsultatio iniquorum brevis sit,
et gaudium impiorum ad instar puncti?
si ascenderit usque ad caelum superbia eius,
et caput eius nubes tetigerit,
quasi sterquilinium in finem perdetur,
et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”.
Velut somnium avolans non invenietur,
transiet sicut visio nocturna.
Oculus, qui eum viderat, non videbit,
neque ultra intuebitur eum locus suus.
10 Filii eius satagent complacere pauperibus,
et manus illius reddent ei possessionem suam.
11 Ossa eius, quae implebantur adulescentia,
cum eo in pulvere dormient.
12 Cum enim dulce fuerit in ore eius malum,
abscondet illud sub lingua sua.
13 Parcet illi et non derelinquet illud
et celabit in gutture suo.
14 Panis eius in visceribus illius
vertetur in fel aspidum intrinsecus.
15 Divitias, quas devoravit, evomet,
et de ventre illius extrahet eas Deus.
16 Venenum aspidum sugebat,
et occidet eum lingua viperae.
17 Non videat rivulos olei,
torrentes mellis et butyri.
18 Restituet quaestum suum nec deglutiet,
de opibus venditionum non laetabitur.
19 Quoniam confringens deseruit pauperes,
domum rapuit et non aedificavit eam.
20 Nec est satiatus venter eius;
et cum desideriis suis evadere non potuit.
21 Non fuerunt reliquiae de cibo eius,
et propterea nihil permanebit de bonis eius.
22 Cum satiatus fuerit, arctabitur;
et omnis dolor irruet super eum.
23 Impleat ventrem suum:
emittet Deus in eum iram furoris sui
et pluet super illum bellum suum.
24 Fugiet arma ferrea
et irruet in arcum aereum.
25 Sagitta transverberabit corpus eius,
et fulgur iecur eius;
vadent et venient super eum horribilia.
26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius,
devorabit eum ignis, qui non succenditur;
affligetur relictus in tabernaculo suo.
27 Revelabunt caeli iniquitatem eius,
et terra consurget adversus eum.
28 Auferetur germen domus illius,
detrahetur in die furoris Dei.
29 Haec est pars hominis impii a Deo,
et hereditas verborum eius a Domino ”.

Liber Iob, Caput 21

Respondens autem Iob dixit:
“ Audite, quaeso, sermones
meos,
et sint haec consolationes vestrae.
Sustinete me, et ego loquar;
et post verba mea ridebitis.
Numquid contra hominem disputatio mea est,
ut merito non debeam impatiens fieri?
Attendite me et obstupescite
et superponite digitum ori vestro.
Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,
et concutit carnem meam tremor.
Quare ergo impii vivunt,
senuerunt confortatique sunt divitiis?
Semen eorum permanet coram eis,
et progenies eorum in conspectu eorum.
Domus eorum securae sunt et pacatae,
et non est virga Dei super illos.
10 Bos eorum concepit et non abortivit,
vacca peperit et non est privata fetu suo.
11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,
et infantes eorum exsultant lusibus.
12 Tenent tympanum et citharam
et gaudent ad sonitum organi.
13 Ducunt in bonis dies suos
et in puncto ad inferna descendunt.
14 Qui dixerant Deo: “Recede a nobis!
Scientiam viarum tuarum nolumus.
15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei,
et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”.
16 Sint in manu eorum bona sua;
consilium vero impiorum longe sit a me.
17 Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur,
et superveniet eis pernicies,
et dolores dividet in furore suo?
18 Erunt sicut paleae ante faciem venti,
et sicut favilla, quam turbo dispergit.
19 “Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”.
Retribuat illi, ut sciat.
20 Videbunt oculi eius interfectionem suam,
et de furore Omnipotentis bibet.
21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,
et si numerus mensium eius recidetur?
22 Numquid Deum docebit quispiam scientiam,
qui excelsos iudicat?
23 Iste moritur robustus et sanus,
dives et felix;
24 viscera eius plena sunt adipe,
et medullis ossa illius irrigantur.
25 Alius vero moritur in amaritudine animae
absque ullis opibus;
26 et tamen simul in pulvere dormient,
et vermes operient eos.
27 Certe novi cogitationes vestras
et sententias contra me iniquas.
28 Dicitis enim: “Ubi est domus principis,
et ubi tabernacula impiorum?”.
29 Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus
et signa eorum non agnovistis?
30 Quia in diem perditionis servatur malus
et ad diem furoris abducetur.
31 Quis arguet coram eo viam eius,
et, quae fecit, quis reddet illi?
32 Ipse ad sepulcra ducetur,
et super tumulum vigilabunt.
33 Dulces erunt ei glebae vallis,
et post se omnem hominem trahet
et ante se innumerabiles.
34 Quomodo igitur consolamini me frustra,
et responsionis vestrae restat perfidia? ”.
Читать далее:Liber Iob, Caput 22

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).