1 Spiritus meus attenuatus est, dies mei exstincti, et solum mihi superest sepulcrum. |
2 Nonne irrisiones circumdant me, et in amaritudinibus moratur oculus meus? |
3 Pone pignus pro me iuxta te; et quis umquam spondens percutiet manum meam? |
4 Cor eorum longe fecisti a disciplina; propterea non exaltabuntur. |
5 Praedam pollicetur sociis, sed oculi filiorum eius deficient. |
6 Posuit me quasi in proverbium vulgi et conspuendum in faciem. |
7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in umbram redacta sunt. |
8 Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra impium excitabitur. |
9 Et tenebit iustus viam suam, et mundus manibus addet fortitudinem. |
10 Igitur omnes vos convertimini et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. |
11 Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt et desideria cordis mei. |
12 Noctem verterunt in diem; et rursum post tenebras properat lux. |
13 Si sustinuero, infernus domus mea est; et in tenebris stravi lectulum meum. |
14 Putredini dixi: Pater meus es!; Mater mea et soror mea! vermibus. |
15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat? |
16 In profundissimum infernum descendent omnia mea; simul in pulvere erit requies mihi? ”.
|