7 Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis? |
8 Semen eorum permanet coram eis, et progenies eorum in conspectu eorum. |
9 Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. |
10 Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo. |
11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. |
12 Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. |
13 Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. |
14 Qui dixerant Deo: “Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus. |
15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei, et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”. |
16 Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me. |
17 Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo? |
18 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit. |
19 “Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”. Retribuat illi, ut sciat. |
20 Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. |
21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius recidetur? |
22 Numquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat? |
23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix; |
24 viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. |
25 Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus; |
26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. |
27 Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas. |
28 Dicitis enim: “Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?”. |
29 Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus et signa eorum non agnovistis? |
30 Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur. |
31 Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi? |
32 Ipse ad sepulcra ducetur, et super tumulum vigilabunt. |
33 Dulces erunt ei glebae vallis, et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles. |
34 Quomodo igitur consolamini me frustra, et responsionis vestrae restat perfidia? ”.
|