Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Iob, Caput 22

1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
2 “ Numquid Deo prodesse potest homo,
cum vix intellegens sibi ipse proderit?
3 Quid prodest Omnipotenti, si iustus fueris,
aut quid ei confers, si immaculatam feceris viam tuam?
4 Numquid pro tua pietate arguet te
et veniet tecum in iudicium?
5 Et non propter malitiam tuam plurimam
et infinitas iniquitates tuas?
6 Sumpsisti enim pignori fratres tuos sine causa
et nudos spoliasti vestibus.
7 Aquam lasso non dedisti
et esurienti cohibuisti panem.
8 Numquid viro forti brachio erit terra,
et acceptus sedebit in ea?
9 Viduas dimisisti vacuas
et lacertos pupillorum comminuisti.
10 Propterea circumdatus es laqueis,
et conturbat te subita formido.
11 Vel tenebras non vides,
et impetus aquarum opprimit te.
12 “Nonne Deus excelsior caelo?
Et inspice stellarum verticem: quam sublimis!”.
13 Et dicis: “Quid enim novit Deus
et quasi per caliginem iudicat?
14 Nubes latibulum eius, nec nostra considerat;
et circa orbem caeli perambulat”.
15 Numquid semitam saeculorum custodire cupis,
quam calcaverunt viri iniqui?
16 Qui sublati ante tempus suum,
et fluvius subvertit fundamentum eorum.
17 Qui dicebant Deo: “Recede a nobis!”
et “Quid faciet Omnipotens nobis?”.
18 Cum ille implesset domos eorum bonis,
quorum sententia procul erat ab eo.
19 Videbunt iusti et laetabuntur,
et innocens subsannabit eos:
20 “Vere succisus est status eorum,
et reliquias eorum devoravit ignis”.
21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem;
et per haec habebis fructus optimos.
22 Suscipe ex ore illius legem
et pone sermones eius in corde tuo.
23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis
et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
24 Comparabis tamquam terram aurum
et tamquam glaream torrentis Ophir.
25 Eritque Omnipotens metallum tuum,
et argentum coacervabitur tibi.
26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues
et elevabis ad Deum faciem tuam.
27 Supplex rogabis eum, et exaudiet te,
et vota tua reddes.
28 Decernes rem, et veniet tibi,
et in viis tuis splendebit lumen.
29 Quia humiliat eum, qui loquitur superba,
et demissus oculis ipse salvabitur.
30 Eripiet innocentem,
eripietur autem in munditia manuum suarum ”.

Liber Iob, Caput 23

1 Respondens autem Iob ait:
2 “ Nunc quoque in amaritu tudine est querela mea,
et manus eius aggravata est super gemitum meum.
3 Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum
et veniam usque ad solium eius?
4 Ponam coram eo iudicium
et os meum replebo increpationibus,
5 ut sciam verba, quae mihi respondeat,
et intellegam quid loquatur mihi.
6 Num multa fortitudine contendet mecum?
Non! Ipse tantum audiat!
7 Tunc iustus disceptabit cum illo,
et ego evaderem in perpetuo a iudice meo.
8 Si ad orientem iero, non apparet;
si ad occidentem, non intellegam eum.
9 Si ad sinistram pergam, non apprehendam eum;
si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10 Ipse vero scit viam meam,
et, si probaverit me, quasi aurum egrediar.
11 Vestigia eius secutus est pes meus,
viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
12 A mandatis labiorum eius non recessi
et in sinu meo abscondi verba oris eius.
13 Ipse enim solus est, et quis repellet eum?
Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit.
14 Cum expleverit in me voluntatem suam,
et alia multa similia praesto sunt ei;
15 et idcirco a facie eius turbatus sum
et considerans eum timore sollicitor.
16 Deus mollivit cor meum,
et Omnipotens conturbavit me.
17 Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.

Liber Iob, Caput 24

1 Cur ab Omnipotente non sunt abscondita tempora,
qui autem noverunt eum, ignorant dies illius?
2 Alii terminos transtulerunt,
diripuerunt greges et paverunt eos.
3 Asinum pupillorum abegerunt
et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
4 Subverterunt pauperum viam,
et simul se occultare coacti sunt mansueti terrae.
5 Alii, quasi onagri in deserto,
egrediuntur ad opus suum:
vigilantes ad praedam
in terra arida ad panem liberis.
6 Agrum non suum demetunt
et vineam peccatoris vindemiant.
7 Nudi pernoctant sine indumento,
nec est eis operimentum in frigore.
8 Imbre montium rigantur
et non habentes refugium adhaerent rupibus.
9 Abripuerunt pupillum ab ubere
et pauperem pignori sumpserunt;
10 nudi et incedentes absque vestitu
et esurientes portant spicas.
11 Inter muros oleum expresserunt
et calcatis torcularibus sitiunt.
12 De civitatibus morientes ingemuerunt,
et anima vulneratorum clamavit,
et Deus non ponit aurem ad precem.
13 Ipsi fuerunt rebelles lumini,
nescierunt vias eius
nec morati sunt in semitis eius.
14 Mane primo consurgit homicida,
interficit egenum et pauperem;
per noctem vero erit quasi fur.
15 Oculus adulteri observat caliginem
dicens: “Non me videbit oculus”;
et operiet vultum suum.
16 Perfodit in tenebris domos, interdiu sese abdiderunt
et ignoraverunt lucem.
17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis,
nam sunt assueti terroribus umbrae mortis.
18 “Levis est super faciem aquae;
maledicta est pars eius in terra,
nec est qui se dirigat ad vineas eius.
19 Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium,
et inferi eos, qui peccaverunt.
20 Sinus matris obliviscatur eius,
dulcedo illius vermes fiant;
non sit in recordatione,
sed conteratur quasi lignum iniquitas.
21 Male egit cum sterili, quae non parit,
et viduae bene non fecit.
22 Detraxit fortes in fortitudine sua
et, cum steterit, ille non credet vitae suae.
23 Dedit ei locum securitatis, quo sustentetur;
oculi autem eius sunt in viis illius.
24 Elevati sunt ad modicum et non subsistent,
et humiliabuntur sicut omnia et auferentur
et sicut summitates spicarum conterentur”.
25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum
et ponere in nihilum verba mea? ”.

Liber Iob, Caput 25

1 Respondens autem Baldad Suhites dixit:
2 “ Potestas et terror apud eum est,
qui facit pacem in sublimibus suis.
3 Numquid est numerus militum eius?
Et super quem non surget lumen illius?
4 Numquid iustificari potest homo comparatus Deo,
aut apparere mundus natus de muliere?
5 Ecce luna etiam non splendet,
et stellae non sunt mundae in conspectu eius;
6 quanto magis homo putredo,
et filius hominis vermis ”.

Liber Iob, Caput 26

1 Respondens autem Iob dixit:
2 “ Quomodo adiuvisti imbecillem?
Et sustentas brachium eius, qui non est fortis?
3 Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam?
Et prudentiam tuam ostendisti plurimam!
4 Quem docere voluisti?
Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te?
5 Ecce umbrae gemunt sub aquis,
et qui habitant cum eis.
6 Nudus est infernus coram illo,
et nullum est operimentum Perditioni.
7 Qui extendit aquilonem super vacuum
et appendit terram super nihilum.
8 Qui ligat aquas in nubibus suis,
ut non erumpant pariter deorsum.
9 Qui operit faciem solii sui
expandens super illud nebulam suam.
10 Terminum circumdedit aquis,
usque dum finiantur lux et tenebrae.
11 Columnae caeli contremiscunt
et pavent ab increpatione eius.
12 In fortitudine sua terruit mare
et prudentia sua percussit Rahab.
13 Spiritus eius serenavit caelos,
et manus eius confodit colubrum fugientem.
14 Ecce haec sunt termini viarum eius;
et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus,
quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ”.

Liber Iob, Caput 27

1 Addidit quoque Iob assu mens parabolam suam et dixit:
2 “ Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam,
3 quia, donec superest halitus in me,
et spiritus Dei in naribus meis,
4 non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea meditabitur mendacium!
5 Absit a me, ut iustos vos esse iudicem;
donec exspirem, non recedam ab innocentia mea.
6 Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram,
neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7 Sit ut impius inimicus meus,
et adversarius meus quasi iniquus.
8 Quae est enim spes impii, cum secet,
cum rapiat Deus animam eius?
9 Numquid Deus audiet clamorem eius,
cum venerit super eum angustia?
10 Aut poterit in Omnipotente delectari
et invocare Deum omni tempore?
11 Docebo vos manum Dei,
quae Omnipotens habeat, nec abscondam.
12 Ecce vos omnes observastis,
et quid sine causa vana loquimini?
13 Haec est pars hominis impii apud Deum,
et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient.
14 Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt,
et nepotes eius non saturabuntur pane.
15 Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu,
et viduae illius non plorabunt.
16 Si comportaverit quasi terram argentum
et sicut lutum praeparaverit vestimenta,
17 praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis,
et argentum innocens dividet.
18 Aedificavit sicut aranea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.
19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet;
aperiet oculos suos et nihil inveniet.
20 Apprehendet eum quasi aqua inopia,
nocte opprimet eum tempestas.
21 Tollet eum ventus urens et auferet,
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22 Et mittet super eum et non parcet;
de manu eius fugiens fugiet.
23 Complodet super eum manus suas
et sibilabit eum de loco suo.
Читать далее:Liber Iob, Caput 28

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).