7 Sit ut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. |
8 Quae est enim spes impii, cum secet, cum rapiat Deus animam eius? |
9 Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia? |
10 Aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum omni tempore? |
11 Docebo vos manum Dei, quae Omnipotens habeat, nec abscondam. |
12 Ecce vos omnes observastis, et quid sine causa vana loquimini? |
13 Haec est pars hominis impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient. |
14 Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane. |
15 Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt. |
16 Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta, |
17 praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, et argentum innocens dividet. |
18 Aedificavit sicut aranea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. |
19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos et nihil inveniet. |
20 Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. |
21 Tollet eum ventus urens et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. |
22 Et mittet super eum et non parcet; de manu eius fugiens fugiet. |
23 Complodet super eum manus suas et sibilabit eum de loco suo.
|