12 Sapientia vero ubi invenitur? Et quis est locus intellegentiae? |
13 Nescit homo structuram eius, nec invenitur in terra viventium. |
14 Abyssus dicit: “Non est in me”; et mare loquitur: “Non est mecum”. |
15 Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius. |
16 Non appendetur auro Ophir nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. |
17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. |
18 Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis. |
19 Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia nec auro mundissimo componetur. |
20 Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intellegentiae? |
21 Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet. |
22 Perditio et mors dixerunt: “Auribus nostris audivimus famam eius”. |