1 Post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo |
|
3 “ Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: “Conceptus est homo”. |
4 Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. |
5 Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. |
6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus. |
7 Sit nox illa solitaria nec laude digna; |
8 maledicant ei, qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. |
9 Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae, |
10 quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. |
11 Quare non in vulva mortuus sum? Egressus ex utero non statim perii? |
12 Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus? |
13 Nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem |
14 cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines, |
15 aut cum principibus, qui possident aurum et replent domos suas argento. |
16 Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. |
17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. |
18 Et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris. |
19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. |
20 Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt? |
21 Qui exspectant mortem, et non venit, et effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros; |
22 gaudentque vehementer et laetantur sepulcro. |
23 Viro, cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. |
24 Antequam comedam, suspiro, et quasi inundantes aquae sic rugitus meus. |
25 Quia timor, quem timebam, evenit mihi, et, quod verebar, accidit. |
26 Non dissimulavi, non silui, non quievi, et venit super me indignatio ”.
|