1 Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine. |
2 Quae enim pars mea apud Deum desuper, et quae hereditas apud Omnipotentem in excelsis? |
3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam? |
4 Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat? |
5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, |
6 appendat me in statera iusta et sciat Deus integritatem meam. |
7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula, |
8 seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. |
9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, |
10 molat pro alio uxor mea, et super illam incurventur alii. |
11 Hoc enim nefas est et iniquitas iudicialis; |
12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina. |
13 Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me, |
14 quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus; et, cum quaesierit, quid respondebo illi? |
15 Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in visceribus unus? |
16 Si negavi, quod volebant, pauperibus et oculos viduae languescere feci; |
17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, |
18 quia ab infantia mea educavi eum ut pater et de ventre matris meae direxi eam; |
19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; |
20 si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est; |
21 si levavi super pupillum manum meam, cum viderem in porta adiutorium mihi, |
22 umerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus lacertorum confringatur, |
23 quia timor super me calamitas a Deo, et contra maiestatem eius nihil valerem! |
24 Si putavi aurum securitatem meam et obryzo dixi: Fiducia mea!; |
25 si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima repperit manus mea; |
26 si vidi solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare, |
27 et decepit me in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, |
28 quae est iniquitas iudicialis, eo quod negassem Deum desuper; |
29 si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum, |
30 cum non dederim ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius; |
31 si non dixerunt viri tabernaculi mei: “Quis det, qui de carnibus eius non saturatus sit?”; |
32 foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit; |
33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam; |
34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et magis tacui nec egressus sum ostium. |
35 Quis mihi tribuat auditorem? Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meae, |
36 ut in umero meo portem illum et alligem illum quasi coronam mihi. |
37 Numerum graduum meorum pronuntiabo illi et quasi principem adibo eum. |
38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent; |
39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius afflixi, |
40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo herba foetida! ”. Finita sunt verba Iob.
|