1 Audi igitur, Iob, eloquia mea et omnes sermones meos ausculta. |
2 Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis. |
3 Ex recto corde sermones mei sunt, et sententiam puram labia mea loquentur. |
4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. |
5 Si potes, responde mihi, praepara te coram me et consiste. |
6 Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eodem luto abscissus sum et ego. |
7 Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave. |
8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: |
9 “Mundus sum ego et absque delicto; immaculatus, et non est iniquitas in me. |
10 Quia querelas in me repperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi; |
11 posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas”. |
12 Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi, quia maior est Deus homine. |
13 Quare adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? |
14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. |
15 Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, |
16 tunc aperit aures virorum et in visionibus terret eos, |
17 ut avertat hominem ab his, quae facit, et liberet eum de superbia, |
18 eruens animam eius a fovea et vitam illius, ut non transeat canalem mortis. |
19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et tremitus ossium eius continuus. |
20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. |
21 Tabescet caro eius in conspectu, et ossa, quae non videbantur, nudabuntur. |
22 Appropinquavit corruptioni foveae, et vita illius mortiferis sedibus. |
23 Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres, ut annuntiet homini aequitatem, |
24 miserebitur eius et dicet: “Libera eum, ut non descendat in foveam; inveni, in quo ei propitier”. |
25 Revirescet caro eius plus quam in iuventute, revertetur ad dies adulescentiae suae. |
26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam. |
27 Canit ad homines et dicit: “Peccavi et iustitiam perverti et non debui satisfacere. |
28 Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam, sed vivens lucem videret”. |
29 Ecce haec omnia operatur Deus duobus, tribus vicibus cum homine, |
30 ut revocet animas eorum a fovea et illuminet luce viventium. |
31 Attende, Iob, et audi me et tace, dum ego loquor. |
32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparere iustum. |
33 Quod si non habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam ”.
|