1 Et respondens Dominus locutus est ad Iob: |
2 “ Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ”. |
3 Respondens autem Iob Domino dixit: |
4 “ Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum. |
5 Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam ”. |
6 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit: |
7 “ Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. |
8 Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris? |
9 Et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas? |
10 Circumda tibi decorem et sublimitatem; gloria et decore induere. |
11 Effunde vehementiam furoris tui et respiciens omnem arrogantem humilia. |
12 Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo. |
13 Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea; |
14 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. |
15 Ecce Behemoth, quem feci tecum; fenum quasi bos comedit. |
16 Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius. |
17 Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi femorum eius perplexi sunt. |
18 Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. |
19 Ipse est principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit gladium eius. |
20 Huic montes tributum ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi. |
21 Sub lotis silvestribus dormit, in secreto calami et in locis umentibus; |
22 loti silvestres umbra eum protegunt, circumdant eum salices torrentis. |
23 Si fluvius intumescat, non tremit; securus est, si prorumpat fluctus ad os eius. |
24 In oculis eius quis capiet eum et in sudibus perforabit nares eius? |
25 An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius? |
26 Numquid pones iuncum in naribus eius aut spina perforabis maxillam eius? |
27 Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia? |
28 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? |
29 Numquid illudes ei quasi avi aut ligabis eum pro puellis tuis? |
30 Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores? |
31 Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput illius? |
32 Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas.
|