Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Iob, Caput 9

1 Et respondens Iob ait:
2 “ Vere scio quod ita sit,
et quomodo iustificabitur homo compositus Deo?
3 Si voluerit contendere cum eo,
non poterit ei respondere unum pro mille.
4 Sapiens corde est et fortis robore;
quis restitit ei, et pacem habuit?
5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo.
6 Qui commovet terram de loco suo,
et columnae eius concutiuntur.
7 Qui praecipit soli, et non oritur,
et stellas claudit quasi sub signaculo.
8 Qui extendit caelos solus
et graditur super fluctus maris.
9 Qui facit Arcturum et Oriona
et Hyadas et interiora austri.
10 Qui facit magna et incomprehensibilia
et mirabilia, quorum non est numerus.
11 Si venerit ad me, non videbo eum;
si abierit, non intellegam.
12 Si repente arripiet, quis eum impediet?
Vel quis dicere potest: “Quid facis?”.
13 Deus non retinet iram suam,
et sub eo curvantur auxilia Rahab.
14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei
et loquar delectis verbis cum eo?
15 Quia, etiamsi iustus essem, non responderem,
sed meum iudicem deprecarer;
16 et, cum invocantem exaudierit me,
non credam quod audierit vocem meam.
17 In turbine enim conteret me
et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
18 Non concedit requiescere spiritum meum
et implet me amaritudinibus.
19 Si fortitudo quaeritur, robustissimus est;
si iudicium, quis eum arcesserit?
20 Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me;
si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
21 Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea,
et contemnam vitam meam.
22 Unum est, quod locutus sum:
Et innocentem et impium ipse consumit.
23 Si subito flagellum occidat,
de afflictione innocentium ridebit.
24 Terra data est in manus impii,
vultum iudicum eius operit;
quod si non ille est, quis ergo est?
25 Dies mei velociores fuerunt cursore:
fugerunt et non viderunt bonum;
26 pertransierunt quasi naves arundineae,
sicut aquila volans ad escam.
27 Cum dixero: Obliviscar maerorem meum,
commutabo faciem meam et hilaris fiam,
28 vereor omnes dolores meos,
sciens quod non iustificaveris me.
29 Si autem et sic impius sum,
quare frustra laboravi?
30 Si lotus fuero quasi aquis nivis,
et lixivo mundavero manus meas,
31 tamen sordibus intinges me,
et abominabuntur me vestimenta mea.
32 Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo;
nec vir, quocum in iudicio contendam.
33 Non est qui utrumque valeat arguere
et ponere manum suam in ambobus.
34 Auferat a me virgam suam,
et pavor eius non me terreat.
35 Loquar et non timebo eum;
quia sic non mecum ipse sum.

Liber Iob, Caput 10

1 Taedet animam meam vitae meae;
dimittam adversum me eloquium meum,
loquar in amaritudine animae meae.
2 Dicam Deo: Noli me condemnare,
indica mihi cur me ita iudices.
3 Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me
et calumnieris me, opus manuum tuarum,
et super consilium impiorum arrideas?
4 Numquid oculi carnei tibi sunt,
aut, sicut videt homo, et tu videbis?
5 Numquid sicut dies hominis dies tui,
et anni tui sicut humana sunt tempora,
6 ut quaeras iniquitatem meam
et peccatum meum scruteris,
7 cum scias quia nihil impium fecerim,
et sit nemo, qui de manu tua possit eruere?
8 Manus tuae fecerunt me
et plasmaverunt me totum in circuitu;
et sic repente praecipitas me?
9 Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me
et in pulverem reduces me.
10 Nonne sicut lac mulsisti me
et sicut caseum me coagulasti?
11 Pelle et carnibus vestisti me;
ossibus et nervis compegisti me.
12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi,
et visitatio tua custodivit spiritum meum.
13 Licet haec celes in corde tuo,
tamen scio haec in animo tuo versari.
14 Si peccaverim, observas me
et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris.
15 Et si impius fuero, vae mihi est;
et si iustus, non levabo caput,
saturatus afflictione et miseria.
16 Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies me
et iterum mirabilem te exhibebis in me.
17 Instauras testes tuos contra me
et multiplicas iram tuam adversum me,
et poenae militant in me.
18 Quare de vulva eduxisti me?
Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret!
19 Fuissem quasi non essem,
de utero translatus ad tumulum.
20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi?
Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum,
21 antequam vadam, et non revertar,
ad terram tenebrarum et umbrae mortis,
22 terram caliginis et tenebrarum,
ubi umbra mortis et nullus ordo,
sed sempiternus horror inhabitat ”.

Liber Iob, Caput 11

1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
2 “ Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur?
Aut vir verbosus iustificabitur?
3 Vaniloquium tuum viros tacere faciet,
et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
4 Dixisti enim: “Purus est sermo meus,
et mundus sum in conspectu tuo”.
5 Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum
et aperiret labia sua tibi,
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae
et arcana consilia eius,
et intellegeres quod multo minora quaerat a te,
quam meretur iniquitas tua.
7 Forsitan vestigia Dei comprehendes
et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
8 Excelsior caelo est, et quid facies?
Profundior inferno, et quid cognosces?
9 Longior terra mensura eius
et latior mari.
10 Si subverterit vel concluserit et coarctaverit,
quis contradicet ei?
11 Ipse enim novit hominum vanitatem;
et videns iniquitatem nonne considerat?
12 Sed et vir vacuus cordatus fit,
et homo tamquam pullum onagri nascitur.
13 Tu autem, si cor tuum firmaveris
et expanderis ad eum manus tuas,
14 si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te,
et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,
15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula
et eris stabilis et non timebis.
16 Miseriae quoque oblivisceris
et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis.
17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam,
et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe,
et defossus securus dormies.
19 Requiesces, et non erit qui te exterreat;
et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
20 Oculi autem impiorum deficient,
et effugium peribit ab eis;
et spes illorum exhalatio animae ”.

Liber Iob, Caput 12

1 Respondens autem Iob dixit:
2 “ Ergo vos estis soli homines,
et vobiscum morietur sapientia.
3 Et mihi est cor sicut et vobis,
nec inferior vestri sum;
quis enim haec, quae nostis, ignorat?
4 Qui deridetur ab amico suo sicut ego,
invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas.
5 Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt,
parata iis, qui vacillant pede.
6 Tranquilla sunt tabernacula praedonum
et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua.
7 Nimirum interroga iumenta, et docebunt te,
et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
8 Loquere terrae, et docebit te;
et narrabunt pisces maris.
9 Quis ignorat in omnibus his
quod manus Domini hoc fecerit?
10 In cuius manu anima omnis viventis
et spiritus universae carnis hominis.
11 Nonne auris verba diiudicat,
et palatum cibum sibi gustat?
12 In senibus est sapientia,
et in longaevis prudentia.
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo;
ipse habet consilium et intellegentiam.
14 Si destruxerit, nemo est, qui aedificet;
si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.
15 Si continuerit aquas, arescent;
et, si emiserit eas, subvertent terram.
16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia;
ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.
17 Inducit consiliarios spoliatos
et iudices in stuporem.
18 Balteum regum dissolvit
et praecingit fune renes eorum.
19 Inducit sacerdotes spoliatos
et optimates supplantat,
20 commutans labium veracium
et doctrinam senum auferens.
21 Effundit despectionem super principes
et cingulum fortium relaxat.
22 Qui revelat profunda de tenebris
et producit in lucem umbram mortis.
23 Qui multiplicat gentes et perdit eas
et subversas in integrum restituit.
24 Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos
et errare eos faciet per invium desertum.
25 Palpabunt quasi in tenebris et non in luce,
et errare eos faciet quasi ebrios.
Читать далее:Liber Iob, Caput 13

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).