Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Prophetia Ioel, Caput 2,  versae 19-27

19 Et respondit Dominus et dixit populo suo:
“ Ecce ego mittam vobis
frumentum et vinum et oleum,
et replebimini eis;
et non dabo vos ultra
opprobrium in gentibus.
20 Et eum, qui ab aquilone est,
procul faciam a vobis
et expellam eum in terram
inviam et desertam:
facies eius contra mare orientale,
et extremum eius ad mare occidentale;
et ascendet foetor eius,
et ascendet putredo eius,
quia magna operatus est.
21 Noli timere, terra;
exsulta et laetare,
quoniam magna Dominus operatus est.
22 Nolite timere, animalia regionis,
quia germinaverunt pascua deserti,
quia lignum attulit fructum suum,
ficus et vinea dederunt divitias suas.
23 Et, filii Sion, exsultate
et laetamini in Domino Deo vestro,
quia dedit vobis
pluviam iustitiae
et descendere fecit ad vos
imbrem matutinum et serotinum sicut prius.
24 Et implebuntur areae frumento,
et redundabunt torcularia
vino et oleo;
25 et reddam vobis annos,
quos comedit locusta, bruchus
et gryllus et eruca,
exercitus meus magnus,
quem misi in vos.
26 Et comedetis vescentes et saturabimini
et laudabitis nomen Domini Dei vestri,
qui mirabilia fecit vobiscum;
et non confundetur populus meus in sempiternum.
27 Et scietis quia in medio Israel ego sum,
et ego Dominus Deus vester,
et non est amplius;
et non confundetur populus meus in aeternum ”.

Prophetia Ioel, Caput 3

 Et erit post haec:
effundam spiritum meum super omnem carnem,
et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae,
senes vestri somnia somniabunt,
et iuvenes vestri visiones videbunt;
sed et super servos meos et ancillas
in diebus illis effundam spiritum meum.
Et dabo prodigia in caelo et in terra,
sanguinem et ignem et columnas fumi;
sol convertetur in tenebras,
et luna in sanguinem,
antequam veniat dies Domini
magnus et horribilis.
Et erit:
omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit,
quia in monte Sion et in Ierusalem
erit salvatio, sicut dixit Dominus,
et in residuis, quos Dominus vocaverit.

Prophetia Ioel, Caput 4

 Quia ecce in diebus illis
et in tempore illo,
cum convertero sortem
Iudae et Ierusalem,
congregabo omnes gentes
et deducam eas in vallem Iosaphat
et disceptabo cum eis ibi
super populo meo et hereditate mea Israel,
quos disperserunt in nationibus,
et terram meam diviserunt.
Et super populum meum miserunt sortem;
et dederunt puerum pro meretrice
et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent.
Verum quid vobis et mihi, Tyrus et Sidon et omnes termini Philisthaeae? Numquid ultionem vos reddetis mihi? Et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam ultionem vestram super caput vestrum. 
Argentum enim meum et aurum tulistis et pretiosa bona mea intulistis in delubra vestra. 
Et filios Iudae et filios Ierusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos, et reddam ultionem vestram in caput vestrum. 
Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iudae; et venumdabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est.
Clamate hoc in gentibus,
sanctificate bellum,
suscitate robustos;
accedant, ascendant
omnes viri bellatores.
10 Concidite vomeres vestros in gladios
et falces vestras in lanceas;
infirmus dicat:
“ Fortis ego sum ”.
11 Erumpite et venite,
omnes gentes de circuitu,
et congregamini ibi!
Deduc, Domine, robustos tuos!
12 Consurgant et ascendant gentes
in vallem Iosaphat,
quia ibi sedebo, ut iudicem
omnes gentes in circuitu.
13 Mittite falces,
quoniam maturavit messis;
venite et premite,
quia plenum est torcular:
exuberant torcularia,
quia magna est malitia eorum.
14 Populi, populi
in valle Decisionis,
quia iuxta est dies Domini
in valle Decisionis.
15 Sol et luna obtenebrati sunt,
et stellae retraxerunt splendorem suum.
16 Et Dominus de Sion rugiet
et de Ierusalem dabit vocem suam;
et movebuntur caeli et terra,
et Dominus refugium populo suo
et fortitudo filiis Israel.
17 Et scietis quia ego Dominus Deus vester
habitans in Sion monte sancto meo;
et erit Ierusalem locus sanctus,
et alieni non transibunt per eam amplius.
18 Et erit in die illa:
stillabunt montes mustum,
et colles fluent lacte;
et per omnes rivos Iudae ibunt aquae,
et fons de domo Domini egredietur
et irrigabit torrentem Settim.
19 Aegyptus in desolationem erit,
et Idumaea in desertum desolationis,
pro eo quod inique egerint in filios Iudae
et effuderint sanguinem innocentem in terra eorum.
20 Et Iuda in aeternum habitabitur,
et Ierusalem in generationem et generationem;
21 et vindicabo sanguinem eorum, quem non relinquam impunitum;
et Dominus commoratur in Sion.
  

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).