1 “ Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; |
2 qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. |
3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. |
4 Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; |
5 alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ”. |
6 Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis. |
7 Dixit ergo iterum Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. |
8 Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. |
9 Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. |
10 Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant. |
11 Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus; |
12 mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit — |
13 quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus. |
14 Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae, |
15 sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus. |
16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor. |
17 Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. |
18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ”. |
19 Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos. |
20 Dicebant autem multi ex ipsis: “ Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ”. |
21 Alii dicebant: “ Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? ”. |