1 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus. |
2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. |
3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. |
4 Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus: |
5 “ Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”. |
6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat. |
7 Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. |
8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis ”. |
9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. |
10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, |
11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum. |
12 In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam, |
13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ”. |
14 Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est: |
15 “ Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae ”. |
16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. |
17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. |
18 Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. |
19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: “ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”. |
20 Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo; |
21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”. |
22 Venit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu. |
23 Iesus autem respondet eis dicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis. |
24 Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. |
25 Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. |
26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater. |
27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc. |
28 Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “ Et glorificavi et iterum glorificabo ”. |
29 Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutus est ”. |
30 Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sed propter vos. |
31 Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras; |
32 et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ”. |
33 Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus. |
34 Respondit ergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis? ”. |
35 Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. |
36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis. |
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, |
38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: “ Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ”. |
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: |
40 “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”. |
41 Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo. |
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; |
43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. |
44 Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me; |
45 et, qui videt me, videt eum, qui misit me. |
46 Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. |
47 Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. |
48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, |
49 quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. |
50 Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor ”.
|