Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Ioannem, Caput 13

1 Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
2 Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis,
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit,
4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se.
5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus.
6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: “ Domine, tu mihi lavas pedes? ”.
7 Respondit Iesus et dixit ei: “ Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea ”.
8 Dicit ei Petrus: “ Non lavabis mihi pedes in aeternum! ”. Respondit Iesus ei: “ Si non lavero te, non habes partem mecum ”.
9 Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ”.
10 Dicit ei Iesus: “ Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ”.
11 Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “ Non estis mundi omnes ”.
12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: “ Scitis quid fecerim vobis?
13 Vos vocatis me: “Magister” et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim.
14 Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.
16 Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum.
17 Si haec scitis, beati estis, si facitis ea.
18 Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”.
19 Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.
20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.
21 Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”.
22 Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
23 Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
24 Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: “ Quis est, de quo dicit? ”.
25 Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: “ Domine, quis est? ”.
26 Respondet Iesus: “ Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ”. Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis.
27 Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”.
28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei;
29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “ Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ”, aut egenis ut aliquid daret.
30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.
31 Cum ergo exisset, dicit Iesus: “ Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo;
32 si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo.
34 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35 In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ”.
36 Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, quo vadis? ”. Respondit Iesus: “ Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ”.
37 Dicit ei Petrus: “ Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ”.
38 Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.

Evangelium secundum Ioannem, Caput 14

1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.
2 In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum?
3 Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
4 Et quo ego vado, scitis viam ”.
5 Dicit ei Thomas: “ Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire? ”.
6 Dicit ei Iesus: “ Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
7 Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum ”.
8 Dicit ei Philippus: “ Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ”.
9 Dicit ei Iesus: “ Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”?
10 Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
11 Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.
12 Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
13 Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
14 si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam.
15 Si diligitis me, mandata mea servabitis;
16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,
17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.
18 Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
19 Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis.
20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
21 Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ”.
22 Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: “ Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo? ”.
23 Respondit Iesus et dixit ei: “ Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
25 Haec locutus sum vobis apud vos manens.
26 Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.
28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
29 Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.
30 Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;
31 sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.

Evangelium secundum Ioannem, Caput 15

1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat.
3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
6 Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.
7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.
8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.
9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea.
10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.
11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
14 Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
15 Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.
16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
17 Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
19 Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
20 Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.
22 Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
23 Qui me odit et Patrem meum odit.
24 Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.
25 Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”.
26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
27 sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.

Evangelium secundum Ioannem, Caput 16

1 Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
2 Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
3 Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.
4 Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.
5 At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: “Quo vadis?”.
6 Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio:
9 de peccato quidem, quia non credunt in me;
10 de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me;
11 de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.
12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
13 Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.
14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
15 Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis.
16 Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me ”.
17 Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: “ Quid est hoc, quod dicit nobis: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me” et: “Vado ad Patrem”? ”.
18 Dicebant ergo: “ Quid est hoc, quod dicit: “Modicum”? Nescimus quid loquitur ”.
19 Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: “ De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me”?
20 Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
21 Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.
23 Et in illo die me non rogabitis quidquam.
Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
25 Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.
26 Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis;
27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.
28 Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ”.
29 Dicunt discipuli eius: “ Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
30 Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ”.
31 Respondit eis Iesus: “ Modo creditis?
32 Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.
33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.

Evangelium secundum Ioannem, Caput 17

1 Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit: “ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,
2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
3 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
4 Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;
5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.
6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.
7 Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt,
8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt;
10 et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.
11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.
Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos.
12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
13 Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.
16 De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.
17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.
18 Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;
19 et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me,
21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.
22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus;
23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti;
26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.

Evangelium secundum Ioannem, Caput 18

1 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.
2 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.
3 Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.
4 Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: “ Quem quaeritis? ”.
5 Responderunt ei: “ Iesum Nazarenum ”. Dicit eis: “ Ego sum! ”. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.
6 Ut ergo dixit eis: “ Ego sum! ”, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
7 Iterum ergo eos interrogavit: “ Quem quaeritis? ”. Illi autem dixerunt: “ Iesum Nazarenum ”.
8 Respondit Iesus: “ Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ”,
9 ut impleretur sermo, quem dixit: “ Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ”.
10 Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus.
11 Dixit ergo Iesus Petro: “ Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? ”.
12 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
13 et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.
14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: “ Expedit unum hominem mori pro populo ”.
15 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis;
16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum.
17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: “ Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? ”. Dicit ille: “ Non sum! ”.
18 Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se.
19 Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.
20 Respondit ei Iesus: “ Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
21 Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego ”.
22 Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “ Sic respondes pontifici? ”.
23 Respondit ei Iesus: “ Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? ”.
24 Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
25 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “ Numquid et tu ex discipulis eius es? ”. Negavit ille et dixit: “ Non sum! ”.
26 Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: “ Nonne ego te vidi in horto cum illo? ”.
27 Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.
28 Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.
29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: “ Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? ”.
30 Responderunt et dixerunt ei: “ Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ”.
31 Dixit ergo eis Pilatus: “ Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum! ”. Dixerunt ei Iudaei: “ Nobis non licet interficere quemquam ”,
32 ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.
33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “ Tu es rex Iudaeorum? ”.
34 Respondit Iesus: “ A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? ”.
35 Respondit Pilatus: “ Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? ”.
36 Respondit Iesus: “ Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc ”.
37 Dixit itaque ei Pilatus: “ Ergo rex es tu? ”. Respondit Iesus: “ Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem ”.
38 Dicit ei Pilatus: “ Quid est veritas? ”. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: “ Ego nullam invenio in eo causam.
39 Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? ”.
40 Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non hunc sed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.

Evangelium secundum Ioannem, Caput 19

1 Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit.
2 Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum;
3 et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, et dabant ei alapas.
4 Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “ Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ”.
5 Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: “ Ecce homo! ”.
6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: “ Crucifige, crucifige! ”. Dicit eis Pilatus: “ Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ”.
7 Responderunt ei Iudaei: “ Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ”.
8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit
9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: “ Unde es tu? ”. Iesus autem responsum non dedit ei.
10 Dicit ergo ei Pilatus: “ Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ”.
11 Respondit Iesus: “ Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ”.
12 Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “ Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari ”.
13 Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.
14 Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “ Ecce rex vester! ”.
15 Clamaverunt ergo illi: “ Tolle, tolle, crucifige eum! ”. Dicit eis Pilatus: “ Regem vestrum crucifigam? ”. Responderunt pontifices: “ Non habemus regem, nisi Caesarem ”.
16 Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.
17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,
18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum.
19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”.
20 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece.
21 Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: “ Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex sum Iudaeorum” ”.
22 Respondit Pilatus: “ Quod scripsi, scripsi! ”.
23 Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
24 Dixerunt ergo ad invicem: “ Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit ”, ut Scriptura impleatur dicens:
“ Partiti sunt vestimenta mea sibi
et in vestem meam miserunt sortem ”.
Et milites quidem haec fecerunt.
25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene.
26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: “ Mulier, ecce filius tuus ”.
27 Deinde dicit discipulo: “ Ecce mater tua ”. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
28 Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: “ Sitio ”.
29 Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
30 Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “ Consummatum est! ”. Et inclinato capite tradidit spiritum.
31 Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
32 Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo;
33 ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,
34 sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
35 Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.
36 Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: “ Os non comminuetur eius ”,
37 et iterum alia Scriptura dicit: “ Videbunt in quem transfixerunt ”.
38 Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.
39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.
40 Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.
41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
42 Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.

Evangelium secundum Ioannem, Caput 20

1 Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.
2 Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”.
3 Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum.
4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum;
5 et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit.
6 Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita
7 et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
8 Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit.
9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.
10 Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli.
11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum
12 et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.
13 Et dicunt ei illi: “ Mulier, quid ploras? ”. Dicit eis: “ Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ”.
14 Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est.
15 Dicit ei Iesus: “ Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “ Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ”.
16 Dicit ei Iesus: “ Maria! ”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “ Rabbuni! ” — quod dicitur Magister C.
17 Dicit ei Iesus: “ Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ”.
18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei.
19 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
20 Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
21 Dixit ergo eis iterum: “ Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”.
22 Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: “ Accipite Spiritum Sanctum.
23 Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”.
24 Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus.
25 Dicebant ergo ei alii discipuli: “ Vidimus Dominum! ”. Ille autem dixit eis: “ Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ”.
26 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “ Pax vobis! ”.
27 Deinde dicit Thomae: “ Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ”.
28 Respondit Thomas et dixit ei: “ Dominus meus et Deus meus! ”.
29 Dicit ei Iesus: “ Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ”.
30 Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc;
31 haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.
Читать далее:Evangelium secundum Ioannem, Caput 21

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).