1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. |
2 Hoc erat in principio apud Deum. |
3 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; |
4 in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, |
5 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. |
6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes; |
7 hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. |
8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. |
9 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum. |
10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. |
11 In propria venit, et sui eum non receperunt. |
12 Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius, |
13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. |
14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. |
15 Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “ Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”. |
16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia; |
17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. |
18 Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit. |